None
Datierung: Ca. 1084
Omnibus hoc legentibus sit compertum de quadam lite et de plurimis rebus quas Hermentius admisit contra Sanctum Salvatorem et Sanctam Mariam et abbatem et congregationem Sancti Salvatoris. Venit ad misericordiam et dimisit omnia quae adquisierat, et dedit .III. plegias, Iustinum, Baldricum, Almericum, Guermelon. De hoc sunt testes: Paganus, Rannulfus, Rainaldus, Daniel, Hato, Iarnogonus, Alanus, Gualterius, Albaldus, Eschivart, Eudonus, Batsamerus, Grafion, Paganus, filius Normant, Glemarhoc, Furet, Guido, filius Bernardi Bodin; insuper monachi qui ad hoc fuerunt: Bili, abbas; Beringerius, monachus Sancti Sergii; Pressel, Guillelmus, Guoranton, Evenus, monachus Sancti Philiberti; Mainus, presbyter; et hoc annuerunt Barbotin, Guefer, Babin, videntibus Botinart, Gobin, Bonetus, eo pacto quod si Hermentius vult esse monachus, accipiant iHum cum suis tenacibus rebus.