Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 323

None
Datierung: 1019

De Broulis in Npyal

Opere pretium est ad proximorum utilitatem obtima facta vel dicta priscorum virorum reducere ad memoriam, et ea dignis prosequere laudibus; nunc vero interim omittamus caeteros et stilum vertamus ad Maaenkum, quem vocavit divina gratia, et quid pium, quid honestum sanctcae contulerit aecclesiae perscrutemus. Denominatus etenim vir, divino nutu provocatus, non surdus auditor Euuangelii ubi ait, Date elemosinam et omnia munda sunt vobis, voluit rem suae proprietatis Sancto concedere Salvatori, quod et fecit; adiit nempe Alanum principem Britanniae, petens ut hereditatem quam ab ipso haberet Sancto tribueret Salvatori. Quod audiens serenissimus princeps, devotionem viri nimium laudavit et eius petitionibus libentissime adquievit. Eo die dedit Alanus comes Breulis, Sancto Salvatori, totam atque integram, cum omnibus apendiciis, monente Maenkum herede, et glebam ex iussione principis deferente super Salvatoris mundi aram, cum decima, sepultura, gualoir, pratis, silvis, aquis, mobilibus et immobilibus. Dividitur vero ea villa ab uno latere publica via, a secundo et tertio maximis fossatis, a quarto fossato veniente iterum ad publicam viam. Acta sunt autem haec, regnante Domino nostro Ihesu Christo, ab incarnatione ipsius anno millesimo .XVIIII., Roberto rege monarchiam totius Franciae amministrante, Alano comite Britanniam feliciter obtinente, Iudicahel episcopatum veneticae civitatis gerente, Catuuallono abbate abbaticiam strenue et oportunae gubernante.