Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 322

None
Datierung: 1041

De Brois qui est in Serent

Quicquid humanae congruit menti retinendum litteris est nempe tradendum, et ob utilitatem igitur posterorum, decrevimus huic cartule inserere qualiter Ratfredus, qui et Mala Manus nuncupabatur, gratia Dei preventus, Sancto Salvatori sibique famulantibus monachis semetipsum necnon et hereditatem propriam, scilicet Brois nuncupatam, in plebe Serent sitam, quae paterno sibi iure contingebat, semota ab omni sua parentela, obtulit in perpetua donatione ut sit rata et inconvulsa in manu Catuualloni senerissimi abbatis, eo pacto, ut nullus suorum audeat supradictam villam quoquo modo repetere, sed quicquid inde facere voluisset, liberam habeat potestatem, cum tota decima, sepultura, gualoir, sicut ipse eo die ab Alano comite videbatur possidere, cum pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus. Eadem ergo villa ab oriente cingitur rivulo Botguasuc, a meridie flumine Cles, ab occidente metis petrinis maximis per mediam landam usque ad Sanctum Marcellum, a septemtrione fossatum magnum cum petrinis metis transiens rivulum ante aecclesiam Sancti Marcelli ad publicam viam usque ad vadum Bihan. Haec autem donatio acta est in aecclesia Sancti Salvatoris, astantibus multis nobilibus viris et annuentibus. ex genere ipsius prelibati Ratfredi, nomina quorum huic paginae; placuit inserere: Mainfinit, testis; Riuualdum, Cham, testes; Gureden, testis; Hervi, testis; Eudon, avunculus ipsius Ratfredi, testis; Daniel, Anaubiart; Archenalt, colonus ipsius villae; abbas Catuallonus, testis; Hocconnanus, prior; Perenesius, Marguehenus, monachi; Herveu de Clut; Halogon; Hervi, presbyter.