Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 321

None
Datierung: 1008–1037

De episcopatu abbatie

Ad presentis et futurae Aetatis indicium, Iudicalis, venetensis Presul, episcopium Rotonensis abbatiae Nunc et in perpetuum Ut concessit Salvatori Hoc servat membranulum. Secularium honores, Per nonnullos dominos Aliquando dirivando, Pertingunt ad infimos; Sic tamen illorum cuique Hinc, ut sit servicium, Atque tollat hinc si placet Quae iuris sunt pauperum. Huic terrae sernper est ve Qui tot assunt domini. Eius cultor comprobatur Egestate deprimi, Dum studet placere tantis Granssantibus dominis, Illis dando quicquid potest, Ingratus munusculis; Ac si quando minus erit Quod possit tribuere, Incassum se laborasse Cognoscet perpropere Cum uretur ut ingratus Verbis illusoriis, Et cum perdet si quid habet Repertis calumpniis. Taliter agrestes duri Sine lege pereunt, Dum potentes sevientes Nefas ut fas subeunt. Equa lance trutinantes Et ius et iniuriam, Numquam putant claudi fine Hanc suam potentiam. Abbatiae rothonensi Nichil horum pervenit; Eius cultor numquam potest Falsa pace decipi; Nam Salvator est pax eius, Pariter et dominus; Et idcirco nullus vivens Huic erit noxius. Abbas solus rothonensis Necnon eius monachi Procuratores existunt Ac de terra domini, Hinc viventes non rapina Sed omni iusticia, Salvatori serviendo Semper mente sobria. Nullus potens, sed nec quisquam Comes hac abbatia Aliquod ius reclamare Arte potest aliqua. Redonensibus nam ita Regibus complacuit Ut hanc sibi vindicarent Sine fine monachi. Omnes rendas huius terrae Sic tenentes monachi, Eius solo presulatu Nondum erat prediti, Donec ipsum Iudicalis Presul Venetensium, Cum consensu sui cleri, Dedit in perpetuum. Hoc Eudo frater Alani ut Alanus voluit, Hadovisque mater horum Nec minus id petiit. Diligebant enim omnes Illud monasterium Iugiterque ibi fratres Exorantes Dominum. Diligebant et abbatem Catuallonum nimium, Qui tinc sanctae rotonense Regebat coenobium. Et is erat diligendus Sanctitate nimia Qua pollebat in hac vita, Trinitatis gratia.