Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 317

None
Datierung: Ca. 1050

De Frunzai

Non longo tempore transacto, isdem Droaloius, vicecomes, iterum veniens Rothonum , pro salute animae obtulit filium suum nomine Iudichaelem, ad Deo serviendum in aecclesia Sancti Salvatoris, cum illis donationibus quae in alia carta demonstrantur, annuens tali affirmatione ut nec prepositus nec advocatus nec aliquis minister in omnibus quaecumque dedit quicquam audeat exigere. Tunc etiam dedit ipse agrum quemdam qui vocatur terra Durandi. Duas partes ipse miles vero quidam, nomine Treshoret, dedit; terciam terram autem, quae iuxta est, dedit alter miles nomine Rume. Huius terrae dividit terminum via illa quae ducit ad aecclesiam Sanctae Mariae, veniens a Ligeris flumine, quam etiam ex alia parte rivus parvus terminat, et sic adtingit ad nemus eiusdem Rume vaditque ad viam quae de Monasteriis ad Sanctum Vitalem tendit, et coniungitur terrae illi quae appellatur Plecxicium. Annuente ergo predicto vicecomite, donata est haec terra omnino absoluta et libera. Preterea dedit advocatus Iervithenus Sancto Salvatori agrum situm iuxta fontem Sancti Petri, qui fons dividit euro ex una parte usque ad rivum fluentem subtus illum agrum. Dedit etiam Harscuidus de Reniac aliam terram quae fuerat Riualloni, qui fuitoccisus, pro anima sua et uxoris et filiorum suorum Deriani et Tanghi. Dedit iterum vir Deo familiaris Droaloi campum Mamenoc in libertatem sicut et cetera dona. Si quis contradicere huic carte ausus fuerit, ab ipso cui donata sunt anathematizatus sit. Amen.