None
Datierung: Ca. 1070
Seiendum reor tarn absentibus quam a presentibus quod Paganus, Droaloi filius, morbo coactus accerrimo, recognoscens inter ceteras iniquitates rapinam quam monachis Sancti Salvatoris fecerat, petivit indulgenciam, et petendo omnia eis que sui antecessores dederant absque calumpnia reddidit. Nominatim autem et in hoc loco ponitur decima quarterii terrae ubi situm est opidum quam injustae illis abstulerat; decimam quoque molendini stagni castelli et piscium reddidit; hoc etiam prius a suis prioribus factum retractatum est, in hoc pactum, scilicet ut ipsi monachi haheant burgenses quatuor, quos potius elegerent in burgo Sanctae Mariae, immunes tocius servicii et debiti. Eadem libertate fruantur in burgo predicto omnes illi quos monachi non de illa sed de extranea parrochia poterint inibi adducere. Huius rei testes sunt: Paganus ipse, qui hanc fecit donationem, et sua coniux Propricia et Fredorius et Iarnogonus, nepotes eius, et Daniel, monachus, qui hoc recepit donum, et Glemarhocus, monachus, et Babin, filius Nominoi, et Eudo, filius Cado, et Raphin, filius Maien, et Rogerius, medietarius; Ludonus, filius Constancii, et Paganus, carpentarius, et Herveus, sutor, et multi alii quorum nornina huic desunt libro.