Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 318

None
Datierung: Ca. 1075

De Fruzai

Post decessum nobilissimi Droaloi, Gauslinus, filius ejus, cum uxore sua Gauscelina adiit Sancti Salvatoris monasterium eamque sociavit orationibus fratrum, nam antea ipse sociatus erat. Tunc eas decimas de vaccis et aequabus suis donavit. Ille autem dedit quicquid suum erat in terra Sancti Salvatoris de venditoribus et emptoribus extraneis, item de molendinis qui sunt prope castellum decimam dedit et de exclusa quam habet intra Ligerim. Conventio itaque inter abbatem Almodum et Gauslinum facta est talis ut de parrochia Fruszai quicquam de agris vel de vineis concedatur nullis monachis exceptis Sancti Salvatoris; propter hoc enim de pecunia aecclesiae .L. solidos isdem Gauslinus recepit. Deinde quidam laicus, Moises Barbatus, vir bone vitae, dum ad finem propinquaret, desideravit mundum relinquere, et ad sanctam conversationem accedere, isque libenter a monacho Iudichaele susceptus est. Ille vero ante mortem suam commendavit ei uxorem cum liberis, totamque terram quam possidebat aecclesiae concessit. Monachus vero Iudichael partem terrae .XXX. solidis redemit, quae tradita fuerat in vadimonium Riuallono sacerdoti, statimque idem monachus ad fratrem suum venit, .X. solidos dans ei, ut suo nutu illud donum posset fieri. Tunc etiam Babin, filium Nominoe, illius terrae dominum advocavit, cui .VII. solidos donavit ut hanc conventionem concederet loco Sancti Salvatoris. Retinuit autem ipse Babin sibi, pro consuetudine illius terrae, .XVI. denarios singulis annis. Tandem Gauslinus et Babin simul congregati annuerunt voluntariae quod petebat monachus. Ibi vero presents anderant qui testes sund perpetui huius donationis ut non quicquam mortalis sed solis aecclesia Dei possideat hereditatem terrae perpetim. Testis huius pacti: monachus Iudichael; Groheb, filius Trehoret; Brient, prepositus; Eder, de Insula.