Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 315

None
Datierung: 1047

De Frunzai

Haec carta indicat atque conservat qualiter Droaloi, filius Fredur, de castello Migron, adiit rotonense monasterium, orationis causa, adducens secum uxorent suam nomine Oregun, et duos filios, scilicet Riuallonum et Helugonum, ibique se commendans orationibus sanctorum abbatisque Catuualloni et monachorum ibi Deo servientium, dedit Sancto Salvatori et suis monachis, in elemosina sempiterna, monasterium Sanctae Mariae, in plebe quae vocatur Fruszai, cum omni cimiterio quod est usque ad parietem aecclesiae Sancti Petri et usque ad viam quae venit de castello et usque ad fossatum quod est ad solis occasum, et hoc cum omni debito et consuetudinibus, solide et ex integro, cum omni terra ipsi aecclesiae subiecta. Dedit preterea Sancto Salvatori de duabus partibus terciam partem tocius decime, videlicet annone, pullorum, vitulorum, porcellorum, agnorum, lini canabique et sepulturae aecclesiae Sancti Petri et de tribus festivitatibus anni, scilicet Natalis Domini, Pasche et festivitatis Sancti Petri; dedit et pratum bonum, ut est divisum. De fratribus preterea qui in ipsa plebe sunt, habebunt presbyteri sepulturam suam, sicut et de aliis. De illis quos adduxerint de aliis parroechiis et de omnibus hominibus extraneis; et de carruca monachorum nulli homini dabitur nisi Sancto·Salvatori et Sanctae Mariae; et de tribus festivitatibus sanctae Mariae non cantabitur missa in aecclesia Sancti Petri usquequo sint cantate in loco Sanctae Mariae. Similiter et in festivitatibus sancti Petri non cantetur missa in loco Sanctae Mariae usquequo sint cantate in aecclesia Sancti Petri. Denique constitutum ab abbate Catuuallono ut corpora fratrum Sancti Salvatoris ultra Ligerim manentium, quia·Rotono non possint deferri, in ipso cimiterio sepeliantur, sepulturam quorum monachi ibidem Deo famulantes recipiant. Hujus vero donationis testes hi sunt: Droaloi, qui dedit scribereque rogavit, testis; Oregun; uxor eius, testis; filii ipsorumrn, Riuallon atque Helogon, testes; Nominoe, testis, qui etiam partem monasterii cimiteriique terciam, pro salute sua et uxoris filiique sui Iscummarc, dedit, quam ab eodem vicecomite tenebat. Obtulit etiam ipse Nominoe partem decime vini totam, quam iure hereditario possidehat, necnon medietatem annone sibi pertinentis et puliorum, vitulorum, porcellorum, agnorum, lini canabique. Sausoiarnus, monachus, testis, cuius oratione monitioneque sunt hec acta; Catuallonus, testis; Perenesius, testis; Evenus, testis; Guithenocus, testis; Radulfus, presbyter, testis; Glemarrocus, testis; Ursus, testis; Ihoiarnus, testis; Rume, testis.