None
Datierung: 1100
Ad utilitatem tam presentium quam posterorum litteris mandare libuit, ut memoriter possit teneri, qualiter Daniel, Hethloni filius, per divinam misericordiam se ipsum in monachum, in manu Iustini abbatis, ad serviendum viventi Deo, in presencia nonnullorurn proborum virorum, obtulit; et insuper quicquid hereditatis habebat in aecclesia Beati Petri apostoli, que est sita in plebe quae vocatur Fruzai, necnon medietatem cuiusdam villae quae vocatur villae Simonis, liberam et solutam, sine calumpnia alicuius viventis, Sancto Salvatori suisque monachis in aelemosina sempiterna tribuit et concessit. Hoc factum est in eadem plebe, in domo monachorum, ante presentiam Fredorii qui illius terrae erat dominus, qui, ut hoc donum libenter concederet, a monachis centum solidos habuit; quod et fecit coram multis nobilibus nomina quorum subter scribentur, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo, Mathia civitatem namneticam obtinente, et Benedicto eiusdem civitatis episcopatum gubernante, et Radulfo atque Roherto archidiaconatum administrantibus et hoc donum annuentibus. Huius rei testes sunt: Iustinus, abbas Sancti Salvatoris, qui clericum vice omnium monachorum in monachum suscepit; Paganus, monachus, Restoi filius, testis; Helogonlis, monachus, qui obedienciam illam regebat, testis; Iacob, monachus, qui cum eo erat, testis; Walterius hierosolimitanus, monachus, qui hoc scripsit, testis; et de laicis in primis: Fredorius, illius terrae dominus, qui concessit donum et firmavit, testis; Gaufridus, Groheli filius, testis; Cathuallonus, Morini filius, testis; Riuallonus, frater eius, testis; Daniel, vicarius, testis; Thomas, Fredorii cliens, testis; Safredus, testis; Barbotin, decirnator, testis; Eudonus, Roderci filius, testis; Guerrivus, presbyter, cum quo ille iuvenis erat, qui ut hanc conventionem annueret et iuvenem dimitteret liberum, nam fide sua cum illo erat, .XXX. a monachis solidos habuit, testis; de nostris hominibus: Paganus, karrarius, testis; Ogerius, meditarius, testis; Iustum, ferrarius, testis; Hurvodius, Riualloni filius, cognatus illius supradicti Danielis, hoc donum concedit, et inde est testis. Placuit etian1 hic describere qualiter ipse Fredorius, Fruzai dominus, consuetudines et rendas de feuio supradicti Daniel Sancto Salvatori concessit, quae sibi competebant, et donum quod Hurvodius Riualloni filius dederat qualiter annuit, ipse enim Fredorius monachis nichil horum antea concesserat. Accidit quadam vice quod Iustinus, Sancti Salvatoris abbas, ad plebem quae vocatur Fruzai perrexit, et monachum qui in ipsa obedientia erat cum ipso prefato Fredorio rixantem repperit, qui, sciscitatus rem, invenit quod ipse miles a monacho consuetudines feuii Daniel exigebat, et insuper calumniabatur quod abbas feuium sui hominis, videlicet Hurvodii, sine sua licentia acceperat. Quod ut cognovit, militem sedavit et cum humilitate ab ipso requisivit ut utrumque idem consuetudines feuii Daniel et Hurvodii donationem et quicquid consuetudinis habebat in hoc quod ipse Hurvodius dederat Sancto Salvatori concederet; quod, rogatu et ammonitione multorum proborum virorum qui ibi aderant, nomina quorum subter scribentur, in plenaria parroechia, in natali apostolorum Simonis et Judae, annuit, et in perpetuum, sine spe repetendi, concessit; quod donum super altare Sanctae Mariae, cum libro, astantibus multis, propria manu posuit, et equum unum obtimum ob hoc ab abbate et a monachis habuit. Huius rei testes sunt: Fredorius ipse, qui donum concessit; Gelduinus, frater eius, testis; Iuthel Degol, testis; Eudo, filius Kadoci, testis; Daniel, prepositus, testis; Thomas, eius cliens, testis; Walterius, filius Wallui, testis; Guerri, presbyter, testis; Paganus, carpentarius, testis; Justinus, abbas, testis; Daniel, monachus, testis; Paganus, monachus, testis; Walterius, monachus, testis; Fredorius, monachus, testis; anno ab incarnatione Domini .I.Cmo.