None
Datierung: 1100
Notum sit tam presentibus quam futuris quod Hurvodius, clericus, Rivalloni presbyteri filius, se ipsum in monachum obtulit Deo in Iustini abbatis, ut quicquid hereditatis habebat in plebe quae vocatur Fruzai, illud scilicet quod in manu et in sua potestate ad presens habebat, tam de aecclesia Beati Petri quam de terris, et quicquid in futurum adquirere poterit, iniuste enim sua quedam a Fredorio suo domino et a caeteris auferebantur, necnon quicquid hereditario iure sibi competebat in pago qui vocatur Chialvahe, scilicet de aecclesia et de vineis et de terris et de viridario et de molendino, et quod sibi congruit in plebe quae vocatur Artum, scilicet aecclesias duas et terram et pomaria, ita quod nichil sibi nec alicui mortalium retinuit sicuti ipse libere possidebat, dedit Sancto Salvatori suisque servientibus spontanea voluntate, et in perpetuum concessit. Cui clerico monachi talem habuere conventionem, scilicet quod de ipsum presbyterum facerent ad hoc ut feuium suum integre ad opus ipsorum, quandiu illis placeret, deserviret, et quicquid inde adquirere posset ilico monachis daret, et ipse cum eis communiter viveret, et ad libitum et ad ammonitionem ipsorum monachicum habitum acciperet. Hoc in plenario Sancti Salvatoris capitulo actum fuit, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo, luna .IIII.a, Mathia comite namneticam urbem possidente, Benedicto episcopatum obtinente; testes cuius rei: Iustinus, abbas, qui donum recepit, et Glemarhocus abbas Sanctae Mariae de Machicol, et Herveus quidam novicius, monachus, et Walterius, prior, et insuper tota congregatio; testis aetiam, fuit ille Hurvodius qui hoc donum dedit et hanc cartam inde ex parte composuit.