Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 310

None
Datierung: Vor 1060

De navibus monachorum

Scedula haec indicat conventionem domni abbatis Perenesii monasterii Sancti Salvatoris unaque monachorum ipsius cum Walterio atque Goscelino nobilibus viris dominisque castellorum Guannache atque Belvedeir et Heirio monasterii; ita enim accidit directam suam navem Pictavis monachi Sancti Salvatoris iamque revertentem insecuti sunt supradicti nobiles viri captamque omnino diripuerunt. Penitentiaque deinde ducti, pro reatu suo omnia benigne duobus monachis ipsius monasterii reddiderunt, Merkiono atque Vualterio. Ut vero coniungi orationibus omnium fratrum mererentur, perpetuae Sancto Salvatori monachisque eius duas naves liberas ab omni redditu vel censu concederunt in omni potestate sua, tam ipsi quam coniuges et filii eorum progeniesque in sempiternum. Hanc conventionem roboraverunt etiam his testibus: ipse Walterius, testis, atque Goscelinus; Petrus, Goscelini filius, testis; Willelmus, monachus Sancti Jovini, testis; Hermenfredus, monachus Sancti Martini, testis; Gauslinus, de Paludel, testis; Aicardus, testis, ex Herio monasterio, testis; Haimericus, filius eius, testis; Albericus de Guannach, testis; Boso de Belvedeir, testis; Alboinus, testis, Ernaldi filius, testis; Beringarius, filius Walterii, testis; Haimericus, seneschal, testis; Gohin, testis; Hato, prepositus; Monz, testis.