None
Datierung: 1081–1082
Haec est memoria et lis et iudicium et concordia quae omnia facta sunt inter monachos Sancti Salvatoris rotonensis et Sancti Florentii in Exuldunensi concilio, ante Radulfum Turonensium archiepiscopum, precepto domni Amati sanctae romanae aecclesiae legati, quod Mainus secum monachus fuerat et omnia sua eis concesserat. Alii vero monachi, videlicet Sancti Salvatoris, dicebant quod ipse Mainus, antequam monachus fuisset, eis post mortem suam omnia sua concesserat, hoc quoque uxor eius et filius concesserunt, unde testes habuerunt. Nunc enarrabimus iudicium quod fecit domnus Radulfus Turonensium archiepiscopus. Inter eos iudicavit ut illi quitestes habuerunt legem apparentem facerent, unus quorum testium qui hoc vidit apparatus fuit facere legem sicut iudicata fuit. Sed archiepiscopus, qui concordiam inter eos desiderabat, rogavit monachos Sancti Salvatoris ut omnia per medium inter eos dividerent, videlicet, prata, vineas et terras et domos et omnia alia quae ultra haec erant. Quod concesserunt monachi Sancti Salvatoris, quia archiepiscopus eos rogabat. Hoc modo monachi Sancti Florencii concesserunt: Natalis monachus Sancti Florencii, qui modo est abbas Sancti Nicholai andecavensis, et Girardus et multi alii qui ad placitum utrique precepto Amati legati sanctae romanae aecclesiae venerunt; et hoc iudicatum est quod concordia quae ante eum facta est debet semper teneri, et hi sunt testes: domnus Benedictus, abbas Sanctae Crucis de Kemperele, qui post sacratur episcopus urbi namnentensi; Rainaldus, abbas Villa Loen; Guido, abbas Sancti Pauli de Cormere; Baldri, abbas Sancti Petri de Burgolio; Rannulfus, archidiaconus Sancti Mauricii turonensis; Radulfus, namnetensis archidiaconus; Gosbertus, prior Majoris monasterii; Jacobus, monachus; Marbodus, Raginaldus, Dunallon, Albinus, Johannes, Simeon; de rotonensibus monachis: Almodus; Daniel, prior; Bili, Enoc, Gunterius, Iustinus, Rodbertus, Daniel, presbyter; Aldroenus, Redo, Ioscelinus, Moises, Gleu, Madocus, Morvanus, archidiaconus.