None
Datierung: ca. 1060
Hae litere indicant atque ad memoriam reducent conventionem quem domnus Walterius atque Joscelinus fecerunt pro captione navis Sancti Salvatoris, quem ipse Walter accepit. Postea namque penituit eum eam capere, atque per Domini gratia conpunctus, veniam inde quesivit, spondens ut posset pecunia redditurus. Tunc dederunt, Walter videlicet et Iosselinus, omne debitum de duabus navibus Sancto Salvatori ex Belveder: .XII. solidos, si ibi emunt ex Erio monasterio; similiter terciam partem quod eis pertinebat; si ex Pictavi veniunt, omne debitum ex duabus navibus, propter Dei amorem; et hanc donationem dant Deo et Sancto Salvatori usque in sempiternum ipsi et uxores eorum et filii eorum et omnis progenies eorum. Walterius, qui accepit, testis; Goscelin, testis; Petrus,· filius eius, testis et monachus, testis; Budic, testis, et socius eius Petrus, testis; Achardus, testis; Emerius, filius eius, testis;. Alberi, testis; Boso, testis; Alboin, testis; Beringer, testis; Gobin, testis; Daniel, testis; Hato, prepositus, testis; Stephanus, decanus, testis; Rannulfus, testis, filius Achart; Willelmus, monachus Sancti Iovini; Ermenfridus, monachus Sancti Martini; Beringer, monachus Sancti Iovini; Unbert et Geralt, monachi Sancti Petri, testes; Daniel et Ioffredus, filius eius, testes, et Mariae uxor eius, acceperunt, Sancti Salvatoris testes.