Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 308

None
Datierung: 1066–1075

Notum sit omnibus hanc cartam legentibus quod Helgomarcus et uxor sua nomine Bona concesserint Domino Deo Salvatori fidelium, quando acceperunt societatem et fraternitatem cum abbate Almodo et tota congregacione eiusdem Sancti Salvatoris, omnia quae tunc habebant vel adquisituri erant, sive immobilibus rebus sive in terris aut vineis necnon pratis atque domibus, et insuper de loco Sancti Salvatoris beredem suum fecerunt de omni sua re post mortem suam. Promiserunt autem Deo et predicto abbati et monachis eius quod neuter illorum, post mortem alterius, coniugio alicui se sociaret. Predietus vero Helgomarcus, qui fuerat ante serviens monachorum de salinagio et vinagio navium, timens, si amplius hoc servicium faeeret, ne Sanctum Salvatorem et eius monachos offenderet, per illud rogavit abbatem supradictum et cunctos qui aderant monachos ut gratia illorum amplius non quererent super eum quod de ministerio hoc intromitterent se ulterius. Cuius peticioni assensum prebentes monachi, constrinxerunt tamen eum per fraternitatem quam cum eis acceperat ut illud exerceret fideliter donec vel ipsi proprium in eo ponerent servitorem, vel alium ad hoc idoneum eligerent ministrum. Ut autem monachi hanc quam descripsimus conventionem raetam et immobilem in perpetuum retinerent, legales testes ad illam audiendam et coroborandam adhibuerunt; et quos hie subcribere dignum duximus, sunt itaque hi: abbas Almodus, testis; Bili, prior, testis; et insuper totus conventus Saneti Salvatoris: Hervius, presbyter, et Evenus, frater·eius, testes; Riuallonus Pichar, testis; Arcoidus, maior, testis; Alveus, pistor, testis; Hervius, filius Tethbaldus, testis. Factum est autem in pleno eapitulo Sancti Salvatoris, in tempore Hoeli comitis et Mengisi venetensis episcopi.