None
Dating: 1008–1031
Haec carta manifestat memoriaeque commendat qualiter Riuallon, filius Bernardi, cum inimicis qui patrem suum peremerant dimicavit, illisque interemptis, ipse pariter interiit. Quo mortuo, Simon , frater eius, cum consilio amicorum fideliumque suorum, dedit pro redemptione animae fratris sui, in elemosina aeterna Sancto Salvatori et monachis in Rotono monasterio Deo famulantihus, villam vocabulo Camarel, circumcinctam ex parte una rivulo, et ex altera fossatico, cum omnibus apendiciis suis et reditibus, omnia super omnia preter decimam quae iure redditur aecclesiae Sancti Gaudentii; et haec villula sita est in plebe Gauele, super Visnoniae flumen. Haec firmitatis cartula super predictam constat terram scripta .IIII. idus septemb., tempore Rotberti. Francorum regis, Alan duce dominante in Brintanniam, Iudicale episcopo in Venetis civitate, quae, ut stabilis inviolataque permaneat, hos nominatim idoneos subintroducimus testes: Simon, qui hanc donationem ab omni calumpnia et repeticione liberam dedit, testis; Ricart, testis; Hervi, testis; Tredohen, testis; Tutuual, testis; Lanbert, testis; Israel, monachus, testis; Anau, testis. Avete, plaudite, et ego, Odo, testificor, qui recensui.