None
Datierung: 1063 03 27
Haec cartula presens indicat pactum quod Bernardus, Simonis filius, com monachis Sancti Salvatoris huiusmodi habuit: decimas videlicet tocius suae possessionis, quicquid sibi proprie specialiterve pertinet, frumenti scilicet, vini, salis, piscis, telonei et navigii, et unius navis censum et stagnum piscationis, deinde aecclesiam construendam cui quoque conveniant, et de burgo et de castello quaeque debita ubi presbyter Sancti Salvatoris, et pro ipsius animae coniugisque suae parentumque suorum redemptione, in perpetuo Deo sacrificaverit. Hoc facto .VI. kal. april., anni ab incarnatione Domini mille .LX. tres. Huius rei testes: Bernardus, miles, qui hoc beneficium dedit; Tresloenus, Guarnerius, Sancti Salvatoris monachi, qui istam dacionem acceperunt; presbyteri duo: Aluret, Iudelis atque Walterius; laici: Iestinus Boz, Gronuhel, Normannus, Gradelonus, Gureden, Alui, Daniel, Helgornarcus, Helmarcus atque boni complures. Haec facta sunt ante aecclesiam Sancti Petri in Nuilac.