Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 303

None
Datierung: Nach 1050

Noverit omnis successura posteritas qualiter locus· Sanctae Mariäe de plebe quae vocatur Cellarium, sita est super ripam Ligeris, in possessionem devolutus sit Sancti Salvatoris rothonensis circa annum milesimum post incarnationem Domini. Fuit quidam princeps Alfridus nomine, qui supradictam plebem possidebat hereditario iure. Hic non imparem sibi accipiens uxorem, totam terram quae inter duos montes est, videlicet ubi habetur ipsa aecclesia Sanctae Mariae, cum aliis honoribus illi uxori in dotem dedit. Haec, post decessum prelibati principis, a filio eiusdem, itidem Alfrido nomine, altero principi Bilico nomine cum prefata dote in matrimonio iungitur. Quo iterum migrante, Bernardus, eius filius, totum honorem patris sui Bilici obtinens, matrem cum dote sua, quoat vixit, nobiliter rexit. Sed eo iterum mortuo, mater eius nolens amplius laqueis seculi irretiri, supradictam aecclesiam cum terra quam habebat propriam et exclusa Constancii censum Sancto Salvatori per consensum filiorum suorum; Alfridi videlicet atque Gestini, contradidit. Quo facto, monasterium Sanctae Mariae andegavensis expetens, sanctimoniali induta est habitu. Tum demum iam ab incarnatione Domini millesimo .L.mo anno, Odricus, Simonis filius, sepedictam terram ab Alfrido loco sui consobrini Bernardi recuperans, monasterium Sancte Mariae et vineam supradictae matris Alfridi, locum quoque unius hortuli tantummodo monachis Sancti Salvatoris tradidit, retenta tota terra quam ipsa inclita mulier monachis Sancti Salvatoris dederat. Pro hoc quoque tantillo ab abate rothonensi recepit accipitrem .L. solidis emptum. Secundo dehinc anno, in foro namnetensi recipiens iterum ab abate rothonensi Perenesio et suis monachis qui presentes aderant, videlicet Gradlon, Sauso, Euuen, Rotdalt, Judicalis, partem beneficii loci Sancti Salvatoris rothonensis, id est, orationum et elemosinarum, equum quoque valentem .L. solidos, reddidit illis totam terram quae fuerat Odeline, quam et ipsa primitus Sancto Salvatori dederat. Haec donatio firmata est ante monasterium Sancti Petri, in festivitate Sanctorum Donatiani et Rogatiani, ita ut nullum deinceps inde repetat debitum vel servitium, nec ipse nec minister eius; sed sie libera Sancto Salvatori et suis monachis in elemosina pro anima illius et pro animabus uxoris et filiorum et filiarum ipsius. Testes qui haec viderunt et audierunt hi sunt, scilicet, domnus Alfridus et Guethernocus filius eius, de quorum casamento haec donacio erat, qui et manus suas manibus Odrici et filii eius Budici superposuerunt, et quicquid ad se de eadem terra pertinebat Sancto Salvatori, pro animabus suis, in elemosina perpetua, obtulerunt; deinde Vuillelmus, archidiaconus; Alveus, itidem archidiaconus; Rainaldus, filius Iudicalis; Guinebertus, prepositus; Briendus, presbyter; Goscelinus de Marz; Hedelfret.