Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 302

None
Datierung: 1052

Divine miseracionis gratia, Christus omnes invitat ad angelorum consorcia et per bonorum operum diversitates ad aeternam felicitatem ascendere nos docet. Hortatur enim ad laudem suam in terris erigi basilicarum aedificia ut caeli mansionibus dignos inveniat. Ad complendum ergo tam salubre preceptum, Brientius sanctae karitatis desiderio succensus, genere et potentia clarissimus, aecclesiam prope suum castrum Catuatlono venerabili Rothonensium patri in honore Sancti Salvatoris tradidit, sine ulla calumnia ab ullo vivente, matre sua Ennoguent id pre omnibus monente et annuente, summa voluntate cuius loci donum libentissime confirmavit vir fidelis et nobilis miles Guarnerius, terramque circumiacentem aecclesiae ex proprio iure attribuit, et ideo a Sancti Salvatoris congregacione susceptus est frater et amicus. Dedit etiam ipsa prepotens Innoguent villam que nuncupatur Picornensiam, sitam inter Baiocum et Ploucastellum, cum aliis tribus villis positis in plebe Pire, censum vero et decimas molendinorum et thelonei ad augmentum helemosine, per assensum eiusdem sui filii. Decreverant enim uterque ipsam aecclesiam suis possessionibus et divitiis Domino reparare, in suorum remissionem peccatorum. Preterea, ad amplificandum res loci, quidam eques nomine Frotmundus, cupiens et ipse particeps esse beneficii, terram monasterio adherentem dedit, ubi fieret pomerium et hortus. Collatum est siquidem hoc datum tempore Henrici Francorum regis incliti, imperante super Britannos nobilissimo Alano co1nite et prelibatum donum annuente, et Gualterio episcopo namnetensem cathedram oportune regente donumque supradictum confirmante, et venetesem aecclesiam Iudicaele episcopo gubernante. Decedente vero prelibato Gualterio, ei in episcopatu Budicus successit, qui et donum annuit. Obeunte quoque Catuallono sanctissimo Rothonensium abbate, ei subrogatur Perenesius vir strenuissimus. Namnetica vero civitate orbata pastore, scilicet Budico, Aerardus ei successit. Nunc adiit Perenesius predictus, eum deprecans ut quod predecessores eius annuerant et ipse concederet; cuius peticioni libentissime annuit, cum cunsensu sui capituli. Igitur hoc donum roboravit propria manu, concedens per suae preceptionis auctoritatem, et interdixit per sanctam et inviolabilem Trinitatem ut successorurn suorum nullus aliquid demat prefato monasterio sui muneris. Testes vero prefati capituli sunt hii: Signum Guillemi, archidiaconi; signuin Alvei, archidiaconi; signum Marcherii, capellani; signum Seinfredi; signum Durantis; signum Bili. Ad hoc vero videndum, cum abbate, Perenesio presentes testes fuerunt hii: Euenius, monachus;. Marcherius, monachus; Almodus, monachus; Rodercus, monachus; Sausoiarnus, monachus; Telent, laicus; Cathno, laicus; Hervi, presbyter; Herveus de Rogei, Ansbertus, Mainus, Guarnerius, Frotmundus, Armael, Jacob, clericus, sub quorum testimonio hoc munus concessum est, anni ab incarnatione Domini .MI.XL., indictione .X., luna .XV.