Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 304

None
Datierung: 1038–1041

De concordia inter abbatem Cavallonum et Budicum comitem

Postquam foeda traditione Iudicael peremptus est, Budicus eius filius, etsi nonnullo labore, paterni honoris adeptus apicem. At inprimis ita ferociter se habuit, ut homines Sancti Salvatoris intolerabilibus consuetudinibus affiigens, multi eorum paterna desererent iura. Pro qua re sepius precibus a sanctissimo abbate Catuallono deprecatus, videlicet, ut homines Sancti Saivatoris ab omni iniusto iugo liberos, ut decebat, relinqueret; et ipse sanctus inde non multum proficeret. Contigit ut piissiinus comes Alanus quadam vice Budicum comitem cum abbate C. pro hac re interpellaret, quorum interventu Budicus comes convictus demum libentissime annuit quod prius diu facere distulerat. Sie ergo eos postea, pro anima patris sui et sua sueque coniugis Hadouis et pro animabus duorum filiorum suorum, Mathathiae videlicet et Mathiae, ab omni iniusto iugo absolvit, ut nulli homini deinceps nec sibi nec alii aliquam rendam redderent preter ad abbatem Sancti Salvatoris monachosque eius. Et ut memoria huius donationis apud namnetensem civitatem iugiter permaneret, sanctissimus abbas Cavallonus librum unum Budico comiti tradidit, videlicet Haimonem minorem, ut in capella comitis obtestificationem huius rei iugiter haberetur. De hac re testis est ipse cornes Budicus, Gaulterius episcopus, Hogonnanus, Cauuallonus, abbas; Harscoit de Sancta Cruce, Drongualoius de Migron, Drongualoius Taurus, Iudicael Vetulus, Gleuguethenus, Berneius, Daniel, Butgual, vicarius; Euuenus, prepositus, et alii quam plures.