Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 299

None
Datierung: 1040 05 08

Haec carta conservat memorieque commendat qualiter Alanus, comes, omni Britannice imperans regioni, ad monasterium Sancti Salvatoris veniens, interpellatus a monachis, dedit Sancto Salvatori gualoer tocius abbatie per totum Britanniae regnum diffuse, illam scilicet partem quae principibus usque ad illud tempus solvi consueverat, pro mercede aeterna et pro pace tocius Britannie. In hac aetiam donatione dedit signum mirificum auro argentoque contextum, et ministros suos prohibuit ne quis eorum ingredi ulterius presumeret abbatiam Sancti Salvatoris pro hoc debito exigendo. Factum est hocante altare Sancti Salvatoris, .VIII., idus marc., et manu sua firmatum, presentibus multis nobilibus et inclitis, quorum haec sunt nomina: Signum Alani, coinitis, qui dedit; Heudo, frater eius, testis; Iungeneu, archiepiscopus, testis; Gualterius, episcopus, testis; Riguallon, testis; Rodalt, testis; Alanus, testis; Moyses et Teduuimus, clericus, testis.