None
Datierung: 1092
Anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi millesimo nonagesimo secundo, regnante Alano, Hoeli filio, totius Britanniae consule, Morvano Venetensium presule, contigit ut moreretur coniunx Eudoni proconsulis, Anna nomine, pro cuius anima condonavit Eudonus vicecomes waloria totius sui honoris, faventibus omnibus filiis eius, Goscelino primogenito cum reliquis fratribus. Unde pro tanto beneficio impetravit a Morvano Venetensium presule predictus Eudonus divinum officium semper interesse in monasterio Sancte Crucis in quo iacet predicta mulier, exceptis excommunicatis et excepto si iniuria facta fuerit de loco vel de rebus ad locum pertinentibus, ea tamen conditione ut, si totus episcopatus interdictus fuerit, uno signulo tantummodo populus conveniat. Actuin vero fuit hoc, presentibus tribus episcopis: ipso Morvano Venetensium pontifice, donno Benedicto Sancti Maclovii episcopo, Guillelmo Sancti Briocci episcopo, cum eorum archidiaconis et clericis, abbatibus etiam quinque, Iustino Sancti Salvatoris, Gervasio Sancti Melanii, Guihomardo Sancti Iacobi, Briencio Sancti Mevenni, Fraualo Sancti Gildasii, baronibus etiam ipsius Eudoni et finitimis, Conano videlicet de Moncontor, Rio de Lohoiac et aliis quam pluribus. Acta vero sunt haec in die sepulture ipsius supradictae matronae.