Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 298

None
Datierung: … (?) Juli 17

Benedictus, Dei iudicio, Nannetensium episcopus, omnibus ea quae in hac cartula confirmata sunt servantibus, salutem et pacem. Contigit autem me maximam curiam clericorum et monachorum atque laicorum apud Prunniacum in claustro Sanctae Mariae congregasse, et dum ibi essemus in unum, venit ad nos Huruodius presbyter de Calvae, qui professus est se suam hereditatem, quam in Fruzaio et in Calvae atque Arton sub maledicto tenuerat, Salvatori Deo et suis monachis dedisse, atque a monachis in elemosina quoadusque viveret vel ad monachatum venire vellet, recepisse; quod nos omnes audientes, gavisi sumus, et assensu omnium qui aderant, de clerico et de hereditate eius abbatem Iustinium et monachos sasivimus, atque sub maledicto constrinsimus omnes quicumque aliqua occasione de hoc dono monachos amplius inquietare scienter presumerent. Huius rei testis et defensor sum ego ipse, Benedictus, episcopus, testis; Riuallonus, archidiaconus, testis; Mainfinidus et Tebaldus decani, testes; et Iohannes, cailonicus; Algisus, capellanus, testis; Morvanus, dapifer, testis; Petrus, cimentarius, et Goreden; Tecum, testis; abbas Iustinus, qui donum recepit, testis; Glemarrocus, abbas, testis; Eudo et Paganus, testes; Iarnogonus et Robertus, testes; Helogonus et Moyses, testes, monachi Sancti Salvatoris; Gaiferius Pruniacensis, cum militibus suis; Bocello et Karbonello, vicario, testibus; Babino, filio Rohoiarn, teste; Garnerio et Eueno, testibus; Idicaele, filio Tangi: Sanctimoniales: Adenor, Amabilla et Amelina, testes. Data Prunniaco, in claustro Sanctae Mariae, anno ab incarnatione Domini .M.C.IIII., mense iulio, .XVI. kal. augusti, luna .IX., feria .V., epacta .XI., indicione .III.; Papa Paschasio, Philippo Francorum rege, Alano et Mathia comitibus Britanniae. Amen.