None
Datierung: 1127
Anno incarnationis verbi Dei .M.C.XXVI., volente eodem Dei verbo quendam nobilissimum virum Garsinum, Gosleni filium, de Migrone; in amicicia sua recipere, flagellavit enim cum salutifero verbere, qui, ut vir prudens, per flagellum sententiam Domini dicentis, Date elemosinam et omnia munda sunt vobis, fideliter credens, vocavit ad se Karadocum monachum, et dedit per manum eius, pro salute sua; Salvatori omnium eiusdemque genitrici Marie, ad opus sibi servientium in rothonensi monasterio, terciam partem duarum parcium decime Fruzai, quam iure hereditario, ut milites tenere solent, ipse tenebat. Dedit etiam duas partes tocius decime terrae quam propriam iusta molendinum Omnen habebat, similiter Male Masure. Dedit quoque undecimam partem decime vinearum quarterii quod est iusta portam castelli. Hec omnia ut tenebat ita dedit, sine calumpnia, sine censu vel debito alicui homini nisi soli Deo cui et se ipsum commendavit. Factum est autem hoc in Nanneti civitate, in domo Andree Ferrechat, coram Ticione archidiacono, et Marcherio secretario, et militibus Willelmo Groheli, et Ansgerio grafionis et pluribus aliis, .IIII. non. aug., luna .XXII.,·regnante Ludovico rege in Francia, Conanno comite in Brittanniam, Briccio episcopo gubernante nannetensem episcopatum, Herveo abbate rothonensi.