Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 296

None
Datierung: 1026

Ad utilitatem tam presentium quam futurorum placuit describere, ut facilius ad memoriam reducatur, qualiter Gaufridus, Conani Curvi filius, qui cum Andegavensibus apud Concuruz prelium commisit, in quo et occisus fuit, divina ordinante clementia, totius Britanniae dux et princeps, nutu Dei et ammonitione Catualloni monachi, qui ipsius frater esse perhibebatur, pro salute animae sui patris qui, ut superius prelibavimus, occisus fuerat, necnon pro suamet salute et coniugis filiorumque et pro stabilitate sui imperii, dedit et concessit in perpetuum Sancto Salvatori suisque servientibus totam insulam Guedel, integre, sine censu et tributo, sicuti ipse possidebat hereditario iure et habebat. Quod abbas Sancti Salvatoris, Mainardus videlicet, benigne suscipiens, prefatam insulam ilico Catuallono monacho commendavit. Qui sine dilatione humiliter precepto patris obediens, accepta benedictione, ad insulam letus perrexit, ubi plures monachos ad servicium Dei faciendum congregavit, quos ut secundum sancti Benedicti regulam viverent docuit et instruxit. Huius rei testes sunt: ipse G. qui donum dedit, testis; Iudicael et Hurwodius duo fratres ipsius, testes; Garinus, redonensis episcopus, testis; Guethenocus, vicecomes, testis; Herveus de Lohuiac, testis; Mainardus, abbas, testis; Catuallonus, monachus, testis; Hogonnanus, monachus; Sausoiarnus, monachus, testis; Alui, presbyter, testis; Menki, testis; Haiarnus, testis, et alii quam plures testes. Per idem tempus ipse prefatus comes Romam ire disposuit, quod et fecit; sed dum revertebatur, in ipso itinere peregrinus vitam finivit. Quo defuncto, Alanus, filius eius, vir prudens et in cunctis providus, regnum patris suscipiens, strenuae gubernavit ac tenuit, in cuius tempore abbas aecclesiae Sancti Salvatoris rothonensis, Mainardus scilicet, magne vite et sanctitatis, defunctus est; post cuius excessum, fratres aecclesiae Sancti Salvatoris congregati in unum et in primis a Deo, deinde ab episcopo venetensi Iudicaelo et a praefato comite necnon a ceteris baronibus Britanniae quidnam de pastore facerent consilium humiliter quesiverunt. Qui omnes, tam monachi quam laici, qui illuc convenerant, quasi uno ore loquti sunt, et prefatum Catuallonum in abbatem aecclesiae Dei canonice elegerunt; quod comes audiens, magno repletus gaudio (diligebat enim nimium ipsum prefatum monachum; erat enim vir mire sanctitatis et innocentiae, et non solum Deo sed etiam cunctis mortalibus erat carus et acceptus), confestim per legatos suos ipsum ad se venire fecit, cui et suum et omnium fratrum ex integro patefecit consilium. Quod vir sanctus audiens, magnopere tristis efficitur: nullo modo volebat fratres insulanos quos Christo coadunaverat derelinquere, nec hos volebat contristari; inter utrumque stabat dubius et merens. Tunc venerabilis comes usus sapienti consilio, ut animum viri ad suum flecteret consensum, sub testiinonio nonnullorum virorum proborum, nomina quorum subter scribentur, concessit prefatam insulam Sancto Salvatori suisque servientibus in perpetuum, sicuti pater suus antea dederat, et ipse paterno iure possiqebat, et non solum hoc, sed aetiam, ut·sancto viro satisfaceret, Ardon quod antecessores sui Sancto Salvatori abstulerant, in ipsa die reddidit et concessit. Quod venerabilis vir iam factus abbas cum Dei auxilio benigne suscipiens, utrumque quamdiu vixit tenuit, et nobis in perpetuum habere mandavit, et proprio ore anathematizavit omnes illos qui ex bis donis Sancto Salvatori suisque servientibus aliquid aufferre vel demere presumerent. Factum est hoc in die dominica, in plenario capitulo, in villa Sancti Salvatoris rotonensis, coram multis nobilibus, anno ab incarnatione Domini millesimo vigesimo .VI., ciclus lune .I., epacta nulla, concurr. .V., luna .XVII.; data .XI. kal. april.; huius rei testes sunt: Alanus, comes, in primis qui donum dedit, testis; Heudo, frater eius, testis; Garinus, episcopus redonensis, testis; Iunkueneus, archiepiscopus, testis; Iudicael, venetensis episcopus, qui donum annuit, testis; Herveus. De Lohoiac, testis; Riwait; Cham, testis; Alanus de Rex, testis; Simon de Rupe, testis; Riuallonus, vicarius, testis; Rialtdus, butellarius, testis; Cauallonus, abbas, qui hoc donum recepit, testis; Hogonanus, prior, testis; Sausoiarnus, monachus, testis; Huuoretdus, monachus, testis; Alui, presbyter, testis; de laicis vero: Haiarnus, testis; Gleu, testis; Durei de Rex, testis; Lelan, testis; Telent, testis; Marcherius, prepositus, testis, et alii quam plures.