Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 294

None
Datierung: 1048

Intonante per universum mundum Ewangilica tuba ac dicente: Si quis dimiserit patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter regnum Dei, centuplum actipiet, et vitam aeternam possidebit; vir quidam vite venerabilis, Radulfus videlicet, presbyter de Montaltor, cupiens ad hanc perfectionem pervenire, consuluit episcopum suun Mainum, scilicet redonensem, quomodo vel quibus heredibus hereditatem suam relinquere deberet. Cui episcopus ewangelice respondit ut ea que Cesaris sunt Cesari redderet, et ea que sunt Dei Deo; hoc est, secularia secularibus, aecclesiastica aecclesiae. Cui vir ille: Cuius sancti aecclesie ea dabo. Episcopus dixit: A quo salutem speras. Et sacerdos: Ad quam vis mitte me. Misit itaque eum episcopus ad Salvatoris rothonensem aecclesiam, iubens ei ut omnia sua aecclesiastica ei donaret a quo omnis salus speratur. Dedit igitur Salvatori suo et monachis in Rothono ei servientibus aecclesiam Sancte Mariae de Montaltor, cum omni parrochia sua, cum terris, silvis, pascuis aquarumque decursibus; sua vero alia predia, ut hanc elemosinam sine calunnia dimitterent, suis parentibus dedit, et ita exul factus, secutus est Christum. Post non multumvero temporis, elevato Conano principe super omne regnum Britannie, dum episcopus Mainus sermonem faceret ad populum, inter cetera dixit: Honoravimus hodie principem terrenum, honoremus et celestem, exorantes terrenum ut elemosinam quandam quam quidam meus presbyter meo consilio et meo iussu nuperrime Salvatori nostro et eius aecclesie rothonensi fecit, cum obtimatibus suis presentibus, confirmare dignetur. Confirmavit igitur Conanus, novus consul, elemosinam sicut presbyter Radulfus eam liberam dederat, sine censu, sine tributo, sine renda ulii homini nisi aecclesie Rothoni, exceptis .V. solidis qni Gorantoni pro custodia darentur in Nativitate sancte Marie, et octo denariis qui episcopo pro sinodo in Pentecosten……. etiam monachorum homines ab omni servitute liberi solis monachis servirent. Si ergo eos contigerit aliquod foris factum facere in parrochia sua aut in toto Vitrieiensi territorio, monachorum est eos iusticiare et omnia sua iura tam episcopalia quam consularia de eis habere; similiter, si aliquid vendiderint aut emerint in predicto territorio, thelonea sua monachi de eis habebunt. Facta sunt haec in redonensi civitate, coram Conano chomite, in die qua chomes factus est, faventibus Goscelino vicecomite Redonie et Roberto Vitreiensium custode, et Gorantone cum patre suo Herveo, Maino episcopo eos excommunicante omnes quicumque haec scienter violare presumpserint. Testes horum ipse Conanus dux; Goscelinus vicecomes; Robertus Vitreiensis; Goranton cum Herveo patre suo; Riuallonus de Roureia; Riualdus de Tasleia; Normandus de Fou; Goslinus Niger; de clericis: venerabilis episcopus Mainus; Arnulfus archidiaconus, cum omni conventu Sancti Petri; de monachis: Valens; ahbas Perenesius; qui, rogatu venerabilis Roberti Vitreiensis et aliorum baronum illius terre, dignitatem quam habet ab aecclesia romana sancta aecclesia rothonensis, predicte aecclesie in partibus illis, rogante episcopo, concessit. Dignitas aecclesie Rothoni talis est ut quicumque, a fluvio Ligeri usque ad mare, quos etas aut sexus aut certa inpredimenta inpediant ut Romam ire non possint, si ter in anno ad eam venerint, votum solvant Romam eundi; hoc idem consequentur quicumque ad Salvatoris aecclesiam rothonensem propter supradicta inpedinebta venire nequierint, et eius gentricis Marie aecclesiam de Montaltor ter in anno digne visitaverint. Hoc concesserunt monachi qui cum abbate erant, et per eos omnis conventus. Fiat. Amen.