Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 293

None
Datierung: 1066–1082

Defuncto nobili et sapiente proconsule Guethenoco et in capitulo rothonensi sepulto, successit ei nobilior sapientiorque filius eius Goscelinus, qui, videns ob donum quod pater suus Salvatori Deo dederat regnum eius fuisse multiplicatum, disposuit donum multiplicando et suum multiplicare. Iussit igitur venire ad se Perenesium venerabilem rothonensem abbatem, vota patris sui, que quondam pro ampliatione castelli voverat, Deo auctore, solvere volens. Videbat quidem non solum castellum sed etiam omne regnum suum, ut ipse fideliter credebat, pro ipsis undique esse amplificatum; et ideo dedit sanctae aecclesiae rothonensi, iusta castellum, cellam monachorum habitatione dignam, id est, monasterium Sancte Crucis et sanctorum martirum Cornelii et Cipriani, cum veteri suburbio usque ad medietatem Ulti fluminis, cum omnibus redditibus et cum omni dominatione sua libere, sicuti ipse castelum suum possidebat. Sed ut semper consilium monachorum secum haberet, dedit eadem auctoritate, sparsim per parrochias suas, has villas: Crannam et Tinsedio, in quibus aecclesia Sancte Crucis· sedet; Plucgaduc in Keminet; quartam partem festivitatis Sancti Michaelis, Fossat, Criat, in Lannois; Kerkernam, in Gillac; Treublen, in Loiat; Corrinbuhucan, in Quilir; Kerloern, in Muthon; Keridloen, in Miniac; Kermoil, in Plumiuc; Kermelennan, in Locduiac; Tresmes, in Nuial; Coidan, in Pluhuduc; Choitmesun, in Nuiliac. Abbas vero et monachi, devocionem venerabilis proconsulis cernentes, dederunt predicte aecclesiae Sancte Crucis licenciam et dignitatem corpora sepeliendi, sicut habet a domino Papa sancta aecclesia rothonensis, Dederunt etiam terras omnes quas sub dominio predicti castelli habebant et quas, ut in cartis suis scriptum est, habere debebant, eo videlicet tenore ut vicecornites eas haberi facerent. Horum testes sunt ipse proconsul, pater beneficii; filius eius, Maenguis episcopus, et Rogerius et Eudo et alii filii eius; Donuallonus; Iudicalis, gramaticus, testis; Herveus, presbyter; Robertus, filius Rogerii; Robertus, filius Guencalon, testis; Theholus; Guarnerius, testis; Stephanus, filius Kaledani, testis; Willelmus et alii plures de gente Sancti Salvatoris: Perenesius, abbas; Almodus, prior; Johannes, monachus; Hervi, presbyter; Helorius, presbyter; Helogonus, Declu, Hugolinus de Ploiarmel, Moruuethenus.