Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 289

None
Datierung: 1029–1037

Notum sit omnibus nostris successoribus qualiter ego, Iunkeneus, archiepiscopus, cum consilio fratrum meorum, postulante Catuuallono venerabili abbate quandam plebiculam Guernuidel nomine, .cum silvis, terris, aquis aquarumve decursibus atque exclusis, in aelernosinam perpetuam Sancto Salvatori, hoc est, nostro redemptori, pro redemptione animae meae et patris atque matris fratrum quoque meorum animabus dedi, sed ea conventione ut medietas illius terrae, quae fuerat Karadoci cuiusdam mei vassalli, si eam ipse vellet tenere, de abbate recipere et ei ex ipsa deserviret; medietas vero alia in dominio sancti loci et in usu monachorum qui cotidie Deum deprecantur pro nobis permaneret; et istud donum per consilium et auctoritatem fratrum meorum feci, Haimoni videlicet vicecomitis et Goszelini atque Riuualloni; quod etiam in conventu publico Redonis, in presentia domini nostri Alani totius Britanniae printipis, ipso annuente, confirmavi, et his testibus roboravi: ego, Iunkeneus, qui hoc donum dedi cum fratribus meis, Haimonio, Goszelino atque Riuuallono, huius rei testes sumus. Quam aelemosinam si quis nostrorum seu quislibet extraneorum invadere presumpserit, ex Salvatoris mundi cui donata est et sanctorum omnium et ex mea auctoritate sit ille excommunicatus. Alanus, comes, cum fratrae Eudone, testis; Warinus, redonensis episcopus, testis; Riuuallonus, vicarius, testis; Riuualdus, butellarius, testis; et de nostris hominibus: Hato et Willelmus, butellarius, testes; Catuuallonus, abbas; Hogonanus, prior, testis; Sausoiarnus, monachus, testis.