None
Dating: 1062–1080
Alius quidam miles nomine Godebertus, qui unus erat ex dominis ipsius loci, habebat illic quandam terram desertam quae vocabatur Fontenellis, quam nullus homo incolebat. Ammonitus itaque a quodam monacho nomine Iungoneo, quem domnus abbas Almodus illuc direxerat, pro redemptione animae suae et uxoris suae quae iam obierat, concessit Sancto Salvatori medietatem terrae supranorninatae, sicuti eam tenebat, acceptis a supradicto monacho decem solidis. Testes qui haec viderunt et audierunt sunt hi: Iarnogonus Bec, Gradelonus Crosleboc, frater eius. Post aliquantum temporis, profecto a loco illo Iungoneo monacho, venit quidam alius monachus illic, nomine Gauslinus. Hic monachus denuo adiit ipsum militem, et dedit ei duos solidos ut benigne annueret illud donum, quod olim dederat, quod et fecit. Testes hi sunt: Eudo biturigo; David, filius Bonalt. Quidam alius miles nomine Moyses tenebat medietatem de terra supranominata Fontenellis de quodam suo seniore nomine Bove. Hic, ammonitus a domno Gauslino monacho, suam partem, sicuti Godebertus fecerat, et dedit et annuit, accepto uno equo a supradicto monacho, et omnia quae possidebat in altare, id est, primicias, et .VII.mum. porcum et .VII. nummum, ornnia annuit. Testes: Bovo, senior ipsius militis, ipse primitus annuit; Eudo biturigo; Ascelinus, frater ipsius; Moyse, qui annuit et laudavit; Guegonus, filius Gleu; Odricus, presbyter; Iacob, qui haec scripsit; vicarius de Castello Brientii, nomine Moyses, qui et grafium fecit ad omnes conventiones quas fecerunt Godebertus et Moyses, cum monacho Gauslino et Guido; et Tehelmus, raperius.