Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 290

None
Datierung: 1089

Haec carta indicat atque ad memoriam reducit qualiter Rodhertus abbas Sanctique Salvatoris monachi contra capellanos Alani comitis comitisseque Constantiae, videlicet Gerardum T. atque Rodbertum, super offerenda de natali Domini die, sive de caeteris tocius anni festivitatibus, placitaverunt, illosque coram multis nobilibus convicerunt; fuerat namque in nocte natali Domini inter monachos et capellanos de offerenda non minima contencio exorta. Capellani vero tres missas celebrare monachisque offerendam iniuste auferre voluerunt; sed famuli Domini illos citissime cum Dei auxilio repulerunt ipsimetque missas decantaverunt. Quapropter ab ipsis capellanis in placitum missi sunt. Capellani vero sepedictos monachos in placito publico calumniaverunt, sui iuris esse dicentes quocienscumque comes vel comitissa in villa Rothonis curiam tenerent, ipsimet in supradicta aecclesia ipsis suisque militibus missas celebrare debere, et offerendam ex integro habere. Insuper hoc etiam addiderunt quod in contencione superius dicta quidam monachorum illorum vestimentum desuper altare turpiter proiecerat. Contra quos abbas suique monachi sic responderunt; quorum responsio edidit Iustinus Sancti Guingualoei abbas Sanctique Salvatoris monachus: Hludovicus pius Francorum Brittannorumque imperator, qui hunc Sancti Salvatoris locum a fundamento construxit, sic Sancto Salvatori suisque monachis ex toto in perpetuum quicquid sui iuris non solum in supradicto cenobio, verum etiam in tota abbacia erat, pro remedio suaae animae suorumque filiorum ac coniugis, necnon pro incolomitate tocius regni, contulit, quod nihil sibi neque alicui mortalium post se existencium retinuit. Quod filius eius Karolus Calvus confirmavit, suique patris donacionem non minuit, sed adauxit. Hoc etiam Salomon, tocius Brittanniae rex, corroboravit, et interdixit ne quis in supradictos monachos querelam quae tempore Conuoioni abbatis ventilata monstrataque non fuit, de abbaciae seu de aecclesiae consuetudinibus deinceps audeat movere neque ventilare. Sie a primordio huius loci tenuimus; sic in nostris libris scriptum habemus; et numquam de hac re placitum nisi tempore Alani comitis Bertissaeque comitissae habuimus, quod in plenaria euria convicimus ac difinivimus. Tunc missi sunt iudices qui super duabus rationibus iudicium dicerent, videlicet Silvester redonensis episcopus, Morvanus vetenensis presul, Gervasiusque Sancti Melanii abbas, et Mainfinit dapifer, et ceteri complures, qui adiudicaverunt monachos debere coram cartas deferre et in omnium audienciam legere; de monacho vero abbas suus secundum regulam iudiciurn in capitulo faciat. Mox monachi scripta sua adduxerunt et coram comitissa multisque nobilibus legerunt; in quibus, sicuti monachi antea protulerant, sic esse inventum est. Tunc episcopi simul cum abbatibus qui illic aderant, et optimates, milites, ruricole, necnon et burgenses et etiam ipsi iudices uno ore conclamaverunt monachorum causam esse iustam, clericorum vero iniustam. Cuius rei testes sunt: Alanus, comes, comitissaque·Constancia; Mathias, comes Namnetis, testis. Testes etiam sunt ipsimet iudices superius nominati: Benedictus, Namnetis episcopus, testis; Eudo, vicecomes, testis;. Radulfus anglicus, comes, testis; Radulfus de Fulgeres, testis; Bernardus de Rupe; testis; Goscelinus de Reus; Daniel, Iarnogoni filius, testis; Riocus de Lohoiac et frater eius; Gualterius, testis; Riocus, Fredorii filius, testis; Riocus, filius Bernart de Musullac, testis; Paganus de Frozai, testis; Paganus Harluinus, testis; Budicus, frater Hoelli comitis, testis; Budicus, Danieli filius, testis; Radulfus, philosophus de Guadel, testis. Ex nostris: Daniel, Rogerii filius, Radulfus Paganus, filius Omnesii, et Paganus, Radulfi filius, et Gaufridus, Ricardi filius, Gledennus, testes; Daniel, presbyter, et alter Daniel, testes; Tutgual, presbyter, testis; Robertus, Sancti Salvatoris abbas, qui hoc placitavit, testis; Iustinus, Sancti Wingwaloei abbas, testis; Iudicaelis, prior; Walterius, monachus; ego, Walterius, qui hoc vidi et scriptum hoc inde feci, testis; et ego, Guegonus, qui hoc scripsi in hoc volumine, testis; Eudonnus, Gleudennus, Odolricus et totus Sancti Salvatoris conventus, testes. Hoc factum est in cimiterio Sancti Salvatoris, in dominica die, in ebdomada Natalis Domini, coram multis nobilibus, anno ab incarnacione Domini .I.LXXX.VIIII., luna .XXIIII., Alano totius Brittanniae regnum obtinente, Morvano Venetensium episcopo existente, Rotberto Sancti Salvatoris abbaciam strenue gubernante. Si quis hoc scriptum adnihilare quovismodo temptaverit, gladio excommunicationis feriatur, et a corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi separetur.