Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 287

None
Datierung: 1062–1070

Haec carta indicat atque conservat qualiter heremita quidam monacus, nomine Gundiernus, requisivit quemdam locum desertum a dominis et possessoribus ipsius loci, scilicet a Briento et Herveo atque Bove, necnon et matre eorum, Guenno nomine, et Moisen, ut sibi eum traderent ad edificandum; quod ita factum est. Recepit ergo supradictus monachus ita ab ipsis iam dictum locum, tali tenore ut cuicumque monasterio se vellet sociari, cum ipso loco faverent; et ipsi placuit ergo ei ut ad monasterium rotonense veniret, et ab abbate Almodo et fratribus se suscipi rogaret; quod et impetravit, et stabilitatem suam in eodem monasterio concesso supradicto loco firmavit. Erat et alius quidam miles, Albericus nomine, qui medietatem eiusdem loci possidebat; quem monachi expecierunt ut partem suam contraderet; qui, accepto ab eis uno equo et viginti solidis, non solum partem suam, sicuti alii feceraut, donavit, set etiam tantumdem terrae, ubicumque monachi eligerent, de suo promisit traditurum, coram multis nobilibus quorum ista sunt nomina: Iudicalis; Riuallonus, filius Alani comitis; Normant, Morguethen, Guithenoc. Oliver abbas vero et monachi, eligentes duos monachos, scilicet Iungoneum et Isaac, direxerunt cum supradicto monacho ad recipiendum locum a supradictis dominis; quo recepto, simul expecierunt Gaufridum filium Brienti, sub quo ipsi tenebant locum, ut ipse faveret donationi eo rum; quod ipse, dato sibi uno equo, annuit, non solum quod ipsi dederant sed etiam quod ipse iure ex eo loco competebat; et quecumque ipsis monachis sub eius dictione possent adquirere, Sancto contraditdit Salvatori et suis monachis, in elemosina perpetua, cum terris et silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, sine censu et sine tributo ulli homini sub caelo nisi Sancto Salvatori eiusque monachis. Evoluto autem tempore, ipse abbas adiit ipsum Gauffridum, et locum suscepit iterum de manu ipsius, coram multis nobilibus qui presentes aderant, quorum ista sunt nomina: Aufridus, filius .I.; Eudo; Riuuallonus, testis; Gleu, testis; Eudo, testis; Riuallonus, testis; Moises, testis; Hugolinus, testis; Catuallonus, testis; Gudalin, testis; Samuhel, testis; Erneu, testis; Stephanus, testis; Daniel, testis; Otelin, testis; Guethenocus, testis; Kenmarhuc, qui et Pupart, testis.