None
Datierung: 1062–1080
In nomine benedicti Domini a quo datum optimum omeque donum perfectum procedit, ego, Iudicaelus, pro redemptione animae meae atque uxoris meae Uuacelinae, pro animabus patris et matris meae sed et pro cunctis filiis meis, do atque concedo Sancto Salvatori et monachis suis terram quae Gouent nuncupatur, cum capella quae in illa constituta est, cum pratis, silvis, cum omni territorio suo cumque penitus universis tam debitis quam serviciis quae mihi ab ea debentur. Preterea iuxta opidum Cliuum ubi vinea quondam fuit, ubi monasterium et domos atque suburbium edificare possint, necnon rivulum qui sub Cliuum decurrit ad stagnum faciendum simili modo concedo; utque id ratum et indissolubile ad omnibus permaneat, istud signum ego propria manu in carta ista pono +. Haec donatio facta est Philippo regnum Franciae obtinente, annuente Raginaldo episcopo, qui tunc temporis episcopium Sancti Maclovii regebat, Hoello Cornubiae presidente, Gaufrido notho, filio Alani, urbem Redonum optinente; in qua donatione facienda fuerunt plurimi nobiles testes: in primis ipse Iudicaelus, qui istud donum fecit; Herveus, filius eius, et Guethenocus, alter filius, atque Gualterus, testes; Rodaldus, bastardus; Daniel, bastardus; Gradelonus, filius Elmari; Frogerius, filius Robelini; Godalenus, filius Glemarhoci; Iagu, filius Gorloeni; Ansgerius Charru; Jagu, vicarius; Helmonocus et Ernulfus filius Liosoci, et alii complures; de alia vero parte abbas Almodus, qui donum ad opus Sancti Salvatoris; Moruanus, monachus; Aldebertus; monachus; Bili, prior et monachus; laici vero: Aldroenus et Maenki, filius Maenchi; Marcherius, filius Trehoredi; Herveus, prepositus, atque Derianus frater; Hugo, filius Hervei; Martinus, filius Alberedis; et multi alii quos mora est in ista scedula enumerare.