None
Datierung: 1062 10 25
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Quiriacus, Dei gratia, namnetensis episcopus aecclesiae, si peticionibus servorum Christi utilitati maxime aecclesiarum sibi commissarum pertinentibus benignum assensum prebemus, pontificalem consuetudinem exercemus, ac per hoc aeternitatis gratiam facilius nos adepturos omnino confidimus; itaque notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Dei aecclesiae et nostris presentibus atque futuris, quia vir venerabilis rothonensis monasterii sub honore Salvatoris mundi fundati, Almodius, abbas postulavit benivolentiam nostrae parvitatis, aecclesiae sibi commissae consulens, quatinus sibi suisque successoribus quasdam ecclesias in nostra diocesi fundatas condonaremus et condonatas precepto nostrae auctoritatis firmaremus; cuius peticioni libentissime annuentes, cum consensu et voluntate clericorum nostrorum, concessimus prefati monasterii utilitatibus pariterque necessitatibus servorum Dei ibidem Deo famulantium aecclesias in pago Radesio ultra Ligeris fluvium duas, videlicet aecclesiam Sanctae Mariae de Fruciaco et aecclesiam Sanctae Mariae de Marnis, ex altera autem parte Ligeris aecclesiam Sanctae Mariae de Cellario et aecclesiam Sancti Dionisii de CasteHione, quae est sita in fluvio Herdae, et quod apud Saponiacum et in tota nostra diocesi videntur habere hodie, et quod in futurum nostro consensu et fratrum poterunt adquirere; consensu vero perpetualiter sie determinamus, videlicet, quod si ipsi supradicti monachi aliquam aecclesiam dictam parrochiam in tota nostra diocesi emerint, sedi nostrae ac canonicis ibidem Deo deservientibus centum solidos ad plus pro concessione tribuant. Si vero aliquam parvam aecclesiam non parrochiam comparaverint, sicuti inter se monachi atque canonici concordaverint, ita ut episcopus ipsius supradictae sedis atque canonici a monachis minus quam superius dictum est pro concessione accipiant, sic faciant. Concedimus quoque aecclesiam Sancti Salvatoris de Moia et aecclesiam Sancti Martini de Marciaco et aecclesiam Sancti Benedicti de Macerac, salvo iure sacerdotum parrochianorum; concedimus etiam sacrilegium quod ad nos pertinet quarumdam aecclesiarum, videlicet aecclesiae Sancti Salvatoris de Moia et aecclesiam Sancti Martini de Marciaco et aecclesiam Sancti Benedicti de Macerac, tali modo ut quod sui inter se homines perpetraverint, sit abbati et aecclesie suae; quod vero idem homines cum aliis fecerint, medietas huius sacrilegii eidem erit abbati; cetera sint in dominio nostro nostrorumque successorum. Sinodalis autem exaccio et consuetudinaria reddicio episcopis reddatur, singulis annis, et insuper tercio kalendas iulii, in sollempnitate principis Apostolorum, in censu denarius persolvatur primi ac purissimi auri. Haec igitur concedentes, per huius preceptionis auctoritatem, interdicimus per sanctam et inviolabilem Trinitatem ut nullus successorum nostrorum aliquid nostri muneris prefato monasterio demat. Ut autem hoc munificenciae donum ab omnibus Dei nostrisque fidelibus et cercius credatur et diligencius conservetur, manibus nostris roboravimus et sigilli nostri impressione insigniri iussimus. Signum domni Quiriaci praesulis: Signum Ohelli, consulis +; signum Guillelmi, archidiaconi; signum Alvei, archidiaconi; signum Durantis, sacerdotis; signum Mauri, sacerdotis; signum Bili, sacerdotis; signum David, sacerdotis; signum Huberti, sacerdotis; signum Iarnogoni, sacerdotis; signum Radulfi, diaconi; signum Guarini, diaconi; signum Magni, diaconi; signum David, diaconi; signum Iohannis, subdiaconi; signum Aldroeni, subdiaconi; signum Vuegoni, subdiaconi; signum Almodi abbatis, in cuius tempore hoc datum fuit; signum Bili, monachi; signum Iustini, monachi; signum Rodaldi, monachi; signum Hedroci, monachi. Actum civitate Nampnetis, anno ab incarnatione Domini .M.LXIIo., indictione .XVa., regnante Philippo Francorum rege, anno .IIII. regni sui, consule Hoello. Datum per manus Radulfi, nampnetensis aecclesiae cancellarii, .VIII. kal. novembris.