Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 284

None
Datierung: 1051–1060

Quidam eques quesivit ab abbate Sancti Salvatoris, Perenesii videlicet, et a monachis eiusdem loci tentionem Tetguithel in Prin, filiorumque eius, videlicet Catuualloni, Arnulfi, Hedromonoci, Catguetheni, Gauslini, Arthueu filii Gaufridi, et item Tethguithel et David; quod illi nolentes recipere preecierunt a predicto abhate ut de suo .L. solidos acciperet, et sie eos in libertate pristina teneret, scilicet ut sibi abbatibus monachisque Sancti Salvatoris libere in perpetuum servire liceret, quae servitus villanica erat, reddens quicquid villani reddere consuerunt; quod et impetraverunt; et postmodum, id litteris mandari petierunt, et hoc quoque impetraverunt sub testimonio horum Perenesii abbatis a quo hoc obtinuerunt, Roderchi monachi, Almodi monachi, Gurdeveni rnonachi, Rodaldi monachi, Hervi presbyteri, Hugolini laici, Ledeuini laici, Rogerii laici, Rebaldi laici et Iudicalis monachi qui hoc scripsit.