None
Datierung: 910 11 27
Hae litterae conservantes indicant quomodo Tanchi, comes, monasterium Sancti Salvatoris, quod situm est in plebe Lan, gratia orationis adiit, ac partem terrae quae vocatur pars Lunen Sancto Salvatori atque Maxentio cuius corpus in monasterio supradicto requiescit, in monachio sempiterno, sine aliquo tributo vel opere alicui homini terreno nisi Sancto Salvatori ac monachis suis in Rothonensi sibi servientibus, dedit. Cum haec igitur Tangi perageret, filiolum suum Derian, filium Alani qui secum plebem Eluen partiretur, advocavit, ut et ipse parroechiam supradictam quae vocatur pars Lunen in plebe Eluen sitam manu sua Sancto Salvatori daret, et per manicam suam una cum Tanchi graffiaret. Quod ita factum est .V. kal. decembris, prima feria, luna .XXI., Gurmahilon regnante. Britanniam, coram multis testibus: Tanchi, qui dedit, testis; Derian, testis; Louran, testis; Bili, testis; Riagual, testis; Hedremarhoc, testis; Bodguan, testis; Guethenoc, testis; Luieshuiarn, testis; Finius, testis; Catnemet, testis; Gurmahilon, testis; Gurhen, testis; Hederguion, testis; Catluiant, testis, abbas; Meset, prepositus, testis; Jacob, testis, decanus; Hucunnan, testis; Diudgar, testis; Reituualatr, testis; Guruuoret, testis; Catguallon, testis; Matuuethen, testis; Guethenoc, testis; Gurdilec, testis; Iacob, testis; Ioseph, testis. Quicumque hoc custodierit et firmaverit, a Deo caeli benedictus sit; at quicumque mutaverit, sit anathema.