Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 278

None
Datierung: 909 11 30

Hae litterae conservantes indicant quod Riuualt archidiaconus patriae Gueroci, volens mundana pompa exui ac monachico vestimento pro amore Christi indui, veniens ad rothonense monasterium, suis fratribus atque amicis in hoc consencientibus, partem terrae quae vocatur Trebaltnou et aliam quae nominatur pars Jacobi, terciam necnon quae vocitatur pars Finitger, cum suis hominibus, pratis, aquis, silvis, pascuis aquarumve decursibus, Sancto Salvatori in rothonensi monasterio ac monachis Deo ibidem servientibus, secum detulit ac monachio perpetuo grafiavit, pro sua suorumque fratrum ac tocius parentelae anima, sirie aliquo tributo vel servicio alicui homini terreno preter Sancto Salvatori ac suis monachis. Hoc factum est .II. kal. decembr., ipsa die missa Sancti Andreae apostoli, luna .XIIII., Bili episcopio venetica urbe, Rudalt comite post mortem patris sui, coram multis testibus: Riuualt, qui dedit, testis; Iacob, decanus, testis; Reithgualatr, testis; Armail, testis; Iarnguallon, testis; Bili, testis; Kallon, testis; Iedecael, testis; Urbian, testis; Ciprion, testis; Luiesguallon, testis; Cunatan, testis; Marhuili, testis; Hingant, presbyter, testis; Heuuoret, testis; Kenguethen, presbyter, testis; Tregar, presbyter, testis; Morman, testis; Guiscuhiarn, testis; Leugui, testis; Gurheten, testis; Desarui, testis; Budguoret, testis.