Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 280

None
Datierung: 891–898

Hae litterae conservando indicant atque conservando manifestant quod Reituualatr, filius Aithlon, volens mundana pompa exui ac nudus Christum patrem sequi, veniens ad rothonense monasterium, fratrem suum abbatem Rituualdum rogavit ut eum clericum faceret, et in numero fratrum suorum spiritalium, sicut carnalis antea fuerat, fratrem spiritalem ex illa die eum reputaret. Sed ne vacua manu in templo Domini intraret, quatuor partes terrae, id est, pars Cugualmonoc, pars Prostian, pars Diargus et pars Nodhail, sicut sunt in tributo suo, cum suis hominibus, pratis, silvis, aquis aquarurnve decursibus; Sancto Salvatori ac suis monachis Deo in rothonensi monasterio servientibus secum detulit, et in perpetua parroechia perpetua, sine aliquo tributo vel opere alicui homini nisi servientibus Sancto Salvatori, graffiavit.