Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 275

None
Datierung: Ca. 913

Hae littere conservantes indicant quod Bili, episcopus venetice urbis, videns decidua muudi huius labi, Matuedoi comitem petiit ut sibi permitteret partem tremissam quae vocatur Buiac, quam comes nominatus sibi ad possidendam dederat, Sancto Salvatori monachisque Deo servientibus in rotonensi monasterio, pro sua suorumque parentum atque Matuuidoi comitis anima, in parrocchia sempiterna dare. Comes vero supradictus, ingenium episcopi in bonum tendere videns, non tantum non distulit sed etiam manu propria, una cum episcopo, per manicam suam terram supradictam in manu Catluiant abbatis atque Iacobi decani voluntarie graffiavit; testes, locus, tempus subter sunt.