None
Datierung: 913 03 15
Hae litterae conservantes indicant atque conservando manifestant qualiter dederunt filii Treithian securitatem in illa terra quam antea, tanquam heredes, per vim expetebant, id est, villa quae vocatur Brufi et Bot atque Morionoc, quod numquam per se aut per alium aliquem de suo genere aut de parentela eam expeterent terram. Hoc autem postquam evenit, in crastinum iuraverunt per caput sancti Iusti martiris et per totas eius reliquias fratres predicti, id est, Houuen et Catlouuen atque Urueian, filii Treithian, se nullo modo eam quesituros terram, nisi per pacem, ex voluntate atque consensu monachorum Sancti Salvatoris, si possit fieri; et ideo hoc evenit, quia maliciosi de quibus sermo est, predam ustionemque fecerant in parocchia Sancti Salvatoris, et non poterant reddere. Tune Catluiant abbas ac sui fratres petiverunt Rudaltum principern suum ut eis, pro nomine Domini, faceret de filiis Trethiani iustitiam. Princeps vero advocavit episcopum Bili atque Riuualt fratrem eius, in quorum servicio erant predicti predatores, et eos causavit cur suos homines permisissent malum perpetrare contra monachos Sancti Salvatoris. Ipsi vero multum excusantes, iuraverunt quod eis hoc tale malum, quousque peractum fuerat, nesciebatur, atque ab hoc, si bene placitum haberetur seniori predicto Rudalt, dum non haberent filii Treithian malum perpetratum unde restituerent in ipsa terra predicta, securitatem darent; quod ita factum est iuxta monasterium Guernuital, multis nobilibus clericis laicisque videntibus, idus marci, feria .II., luna .IIIIa.; Bili, episcopus, testis; Rudalt, testis; Catluiant, abbas, testis; Hugunnan, testis; Iacob, testis; Dihudgar, testis; Ilian, testis; Meset, testis; Ioseph, testis; Iacob, testis; Iarnkenet, testis; Quurduithal, testis; Matguethen, testis; Catuallon, testis; Gedeon, testis; Risguethenus, testis; presbyter; Galdu, presbyter, testis; Preselgar, presbyter, testis; Durgen, presbyter; Riaual, testis; Illoc, Tanetguion, testes; Ratuili, testis; Morman, testis; Iuthail, testis; Budic, testis; Morcundelu, testis; Katcun, testis; Gleumonoc, testis; Hedrguoion, testis; Gurdetguet, testis.