Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 276

None
Datierung: 913 01 25

Necnon et hoc huic scriptioni inserendum censeo quod duo supradicti, episcopus Bili et Matuedoi comes; dimidiam plebis quae vocatur Guicbri, quod rex Alanus antea atque Euuen nepos eius Sanctae Mariae Bilique episcopo in monachio sempiterno dederat, equali modo supradictam sicut tremissam Buiac, Sancto Salvatori atque monachis Deo servientibus in rothonensi monasterio, in manu Catiuiant abbatis atque decani Iacobi, pro suarum redemptione animarum, graffiaverunt. Hoc vero factum est in monasterio Sancti Toinnani, .VI. feria, luna .XI., coram multis nobilibus ac dignis testibus quorum nomina subter scripta sunt: Bili, episcopus, qui dedit, testis; Matuedoi, comes, qui grafiavit, testis; Catluiant, abbas, testis; Iacob, decanus, testis; Meset, testis; Matuuethen, diaconus, testis; Guegon, nepos Matuedoi, testis; Dalitoc, testis; Geuet, testis; Morannuit, testis; Oremus, presbyter, testis; Amalgod, testis; Liosoc, testis; invitatores Matuedoi: Peroian, testis; Gosber, testis; Harbrant, testis; Gurmahilon, testis; Gurhen, testis; Paskic, testis; Hinuethen, testis; Benedic, presbyter, testis; Guelec, presbyter, testis; Hederuedoi, testis; Houen, testis; Guidual, testis, et multi alii. Post haec, uno consensu, Bili episcopus ac Matuedoi comes Catluiantque abbas miserunt Gurgnou monachum ad Gurmhailon comitem, qui tunc monarchiam Brittanniae regebat, ut et ipse parroechiam supradictam graffiaret, et manu propria firmaret. Quod ita factum est, .VIII. kal. nov., luna .XXII., coram testibus dignis: Gurmhailon, comes, testis; Deniel, filius eius, testis; Iedecael, testis; Telent, presbyter, abbas, testis; Hailguntius, testis; Cenbud, testis; Riuuallon, testis.