Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 270

None
Datierung: 878 01 21

Matuedo, filius Hailuualoi, obitus illius adpropinquante die, mundi Salvatori suam commendavit animam, corpus vero rotonensi monasterio. Deinde monachicum accepit habitum, dans elemosinas, id est, omnia que sibi iure pertinebant, duas quoque villas, unam videlicet in plebe que noncupatur Uuern, et nomen ville Coniubot; alteram vero in Reuuis Brenoiou, Cundamn nomine. Factum est hoc .XII. kal. febr., luna .XXIII., feria .III. Si quis voluerit hauc donationem tollere, anathema sit.