Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 269

None
Datierung: 878 12 28

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, in Dei nomine, Loiesuuallon, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda sunt vobis; si aliquid de rebus locis sanctorum vel substantiae pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterium Sacti Salvatoris, quod vocatur Roton, uhi requiescunt corpora sanctorum Marcellini pape atque Ypotemii necnon et sancti Melorii episcopi, ubi et ego cupio, Domino auxiliante, animam meam Christo lucrare, hoc est, Ran Anaumonoc cum colonis Anaumonoc, cum filiis suis Drecon et Rietoc, et Ranmorenoc cum colono suo Haeluuidoe, et Ranuuoranau cum colonis suis Uuoranau et Uuethanau et Driuualoe Iohan, et Ranroch, sitas in pago Poutrocoet, in plebe quae vocatur Caroth, cum domibus et edificiis suis, cum terris et pascuis, cum aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, et transfundo a die presente de iure meo, in elemosina pro anima mea et pro regno Dei , Sancto Salvatori et suis monachis in Rotono monasterio Deo servientibus, ita ut ab hodierna die pro oportunitate monasterii Sancti Salvatoris iure proprietario liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; si quis vero, quod futurum esse non credo, quislibet obposita persona, qui contra hanc donationem generare aliquam calumniam presumpserit, duplicet; et illud quod repetit non vindicet, et ista elemosina firma et inconvulsa permaneat. Factum est hoc .V. kal. ian., quando missa Innocentum celebratur, die dominico, in aecclesia Serent, coram multis nobilibus viris quorum ista sunt nomina: Loiesuuallon, presbyter, qui hanc donationem dedit et firmare rogavit, testis; Iarnconan, presbyter, testis; Vuetenoc, presbyter, testis; Catuualarth, diaconus, testis; Berthuualt, testis; Riuualt, testis; Catuuallon, testis; Marchuili, testis; Breselconan, testis; Houuoret, testis; Triduith, testis; Rodalt, testis; Catuuoret, testis; Iarnuuocon, testis; Loiescant, testis; Maeloc, testis; Vuethenoc, testis. Postea iterum venit Loiesuuallon ad monasterium Roton, et firmavit hauc donationem coram abbate Liberio et omnibus monachis qui ibi aderant, .VIII. kal. febr., die dominico, anno incarnationis Domini nostri Ihesu Christi .DCCC0.LXX0.VIII0., Alano comite, Kenmonoco episcopo, Liberio abbate.