Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 271

None
Datierung: 892 05 02

Haec carta indicat atque conservat qualiter Iustum, Iusti filius, ex Auzaca plebe, causatus est filius Uuesilloc, cupiens facere quod non erant heredes in villam quae dicitur Botcuton, sed in villa Roimoc quae est in plebe Auizaica; et propter hanc causam fuit placitum magnum inter illos ante ecclesiam Bainensem, coram Fulcrico abbate Haeluuoretoque tunc preposito eius, coramque monachis qui ibi tunc cum prefato abbate suo aderant, quorum haec sunt nomina: Riuueten, monacus, presbyter, testis; Adgant, monacus, presbyter, testis; Tutahel, monacus, testis; Loieshoiarn, monacus, presbyter, testis; Anaubritou, monacus, presbyter, testis, qui tunc commonachorum erat cellarius; presentibusque presbyteris eiusdem aecclesiae, illorum haec sunt nomina: Hailcobrant, presbyter, testis; Castat, presbyter, testis; Iarnhathoui, presbyter, testis; Romic, presbyter, testis; et exinde electi sunt viri idonei, vita et moribus probati, qui nulla iniquitatis mercede seducti falsum testimonium perhiberent, sed quod rectum verissimumque de hac re scirent, in nomine Dei omnipotentis adiurati, sine ulla falsitate dicerent et iurarent; haec etenim sunt illorum nomina: Couuallon, Roinoc, Paschic, Vuoric, Vuetenuuoret, Iunedoc, Catuuodal; hi sunt qui hoc testimonium perhibuerunt et iurare, si necesse, parati fuissent quod plus essent heredes filii Vuesilloc, id est, Buhedoc, Budmonoc, Vuokeloc et omne semen eorum in villa que dicitur Botcuton, quam in villa Roinoc quae est in Avizaica; et post haec, dederunt filii Vuesilloc tres solidos denariorum ad Justum in pace, quos et suscepit, et ille Iustum dedit eis et ornni semini eorum .XII. securatores pro se et omni pro stirpe sua usque in eternum. Haec sunt nomina illorum quos dedit in securitatem illis: Hocunnan, diaconus; Loiesuuotal, diaconus; Maenhoiarn, diaconus; Drehoc, Hoiarngen, Risuuoret, Kinuuoret, Fili, Cunmarch, Loiesuuoret, Gleuuuoret, Mainuuallon. Factum est hoc ante ecclesiam Bainensem, .III. feria, .VI. non. maii, luna .XXVIII., anni Domini .DCCC.XCII., in tempore Alani comitis Bilique veneticae civitatis episcopi, coram multis testibus: Iarnuuoret, testis; Treuuon, testis; Precamur, testis; Finituuoret, testis; Tutuuoret; testis; Tutuuocon, testis; Tutuuoret, testis; Arcon, testis; Anauhic, testis; Nethic, teslis; Hoidlan, testis.