Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 268

None
Datierung: 895 08 02

Ne succedentibus malis temporibus oblivioni tradatur, ideo certissimo stilo veraciter curavimus tradere, ut fideles christiani qui nunc supersunt et qui futuri sunt veracissime credant, qualiter dedit Matbidoe Faumoetcar quae est in plebe Gillac, sicut adiacet, cum omnibus suis ominibus, cum terris, pratis pascuisque suis, cultis et incultis, Sancto Salvatori et monachis in Rotono monasterio sub regula sancti Benedicti degentibus, in elemosina perpetua, pro anima sua, sine censu, sine tributo et sine loch, sine ullo opere alicui homini sub caelo nisi Sancto Salvatori et suis monachis qui sunt et qui fuerint in Rotono monasterio usque in sempiternum; et haec donatio facta est in Lisbidioc que est in Poucar, et ita tradidit in manu Loieshird monachi, presbyteri, qui ad hoc monachorum fuit legatus, quasi super sacrum Sancti Salvatoris altare propriis suis manibus posuisset, coram nobilibus viris qui ibi aderant, quorum haec sunt nomina: Cunmin, abbas, presbyter, testis ; Budian, presbyter, testis; Hoiarnien, presbyter, testis; Moietgen, testis; Alben, presbyter, testis; Oremus, clericus, testis; Drehanthon, abbas, testis; Vuoloican, presbyter de Gilac, testis; Tanetmunoc, laicus, testis; Conin, laicus, testis; Vurdoital, laicus, testis; Catutiolet, laicus, testis; Talan, laicus, testis; Gelhibel, filius Hicor, testis; Blenliuuet, laicus, testis; Dignum, laicus, testis; . IIII. non. august., feria .VII., luna .VII.