Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 267

None
Datierung: 814–825

Haec carta indicat atque conservat qualiter venit vir Uuoruuelet ad Iarnhitinum machtiernum querere locum ubi peccata sua peniteret; et ipse Iarnhitin dedit illi locum qui dicitur Rosgal, et alio nomine qui dicitur Botgarth, et postea obiit Vuruuelet; post haec, filius eius, Uuoruuoret nomine, venit ad supradictum tyrannum Iarnhitinum ad Lisbedu, et secum duas flacones una obtima portantes deferens, et ipsius tyranni tunc mediatores. erant Doitanau, presbyter, eius cabellanarius; et Houuori mair in plebe Catoc; et postea, in illa supradicta villa quae dicitur Lisbedu, ille Iarnhiden dedit illi Uuruueletdo, sicut hereditarius et princeps, locum supradictum in elemosina sempiterna, et dedit illi licentiam quantum ex silva et saltu in circuitu potuisset preparare et abscidere atque eradicare, sicut herernitario in deserto qui non habet dominatorem excepto Deo solo. Hi sunt testes: Iarnhitin, tyrannus, qui dedit, testis; Eusurgit, presbyter, testis; Rihouuen, presbyter, testis; Doithanau, presbyter, testis; Vurcant, testis; Catoi, testis.