Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 266

None
Datierung: 895 01 15

Haec carta indicat quomodo petivit Keuric ahbati Bernarto suscipere suum filium in sua congregatione, et postremo iussit eum cum sua matre fratreque suo ad castellum Reus, quoniam abbas inibi erant: atque Alano favente, consensit abbas suscipere puerulum coram nobilibus viris: Bili, episcopus, testis; Alan, dux, testis; filius eius Uueroc, testis; Paxuueten, testis; Budic, testis; Salomon, filius Euuen, testis, Dronuualoe, testis; Harliuuin, testis; Blenliuuet , testis; post hoc, pervenit mater puerili Morliuuet cum eo et frater eius ad rotonense monasterium; et obtulerunt eum altari Sancti Salvatoris, et partem unam de sua hereditate cum eo, videlicet Rancornou quae sita est in villa quae vocatur Priel, in plebe Marsin, et servum qui erat super eam, Gleumonoc, et semen eius post se; et hoc est quod debetur de ipsa parte unoquoque anno: porcum valentem denarios .VI., et porcellum .II. denarios valentem, et arietem .IIII. denarios valentem, panes .XV., denarios .XV., de avena modios .III., sextarios calcatos de frumento, in totum, modium .I., sextarium .I.; de sigla .VIII. sextarios. Facta est donatio .XVIII. kal. febr., in .IIII. feria, luna .XV., Alano regnante in Britannia.