None
Datierung: 874–876
Notum sit omnibus audientibus longe lateque manentibus qualiter interpellavit Greduuoret, maehtiern, homines et colonos Saneti Salvatoris manentes in plebe quae dicitur Bain, non solum una vice sed etiam multis vicibus, in tantum ut principem Britanniae de die in diem infestaret super hac re, Pascuueten nomine. Tunc prefactus princeps misit legatos suos ad monachos ut redderent supradicto viro colonos suos. Quod audientes monachi, in commune consilium fecerunt quidnam facerent, constitueruntque tempus aptum ut in unum convenirent, et si iuste illi eveniret quod postularet, sinatum dimitteret. Dum haec omnia aguntur, ille Greduuoret in infirmitate gravi lapsus est, sensitque se mori. Illico transmisit nuntios suos ad sanctum monasterium, id est, Akeboe presbyterum, cum aliis obtimis viris et manica illius portantes secum quasi ille presens fuisset sanus in corpore, dantes securitatem pro illo et semini eius usque in·sempiternum de illis hominibus quos antea, malo ordine, requirebat, quod ita factum est; nam ipse Greduuoret, sequendi die,·ex ac luce subtractus est, et perdidit quod querebat. Post mortem vero illius, consanuuinei et propinqui illius iterum adierunt supradictum principem de illis hominibus, non solum autem illi sed etiam alios quamplures de plebe Bain voluerunt secum auferre, et in dominatione Pascuuethen. collocare. Longum_ per singulos nomina singulorum dicere; tamen maximus eorum dicebatur Finituuoret, cum filiis et fratribus et propinquis. Eodem tempore, venerunt nuntii principis ad monachos supradictos, ut redderent ei colonos proprios atque venirent ad propriam hereditatem qua avi et avorum illorum possiderunt. Primus nuntius vocabatur Haeluuocon, secundus Maetcoual, tercius Greubidoe. Illi vero homine qui interpellabatur habuerunt consilium cum senioribus et optimatibus plebis quidnam facerent, quia numquam audierunt a patribus et ab avis suis, nec ab initio seculi usque illuc fuisse; obtimates vero plebis et seniores hec audientes, nimio stupore turbati sunt, quia numquam talia audierunt, hoc dicentes: nullus de semine eorum haec audivit neque in tempore Rornanorum seu Gallorum, neque in tempore Britannorum; sed semper avi et avorum illorum in plebe Bain orti sunt et nati sunt et semper erunt; mandaveruntque haec omnia verba supradicto principi. Princeps vero flexus est ad misericordiam, iterum misit priores nuntios, mandans illis ut omnes convenirent ad sanctam ecclesiam plebis, ubi super sanctum altare iuraverunt quod ita verum esset; venerunt ergo in commune omnes ad ecclesiam, cum monachis et senioribus et obtimatibus. Isti sunt monachis qui venerunt: Vuetenoc, prepositus monachorum; Leomelus, decanus; Liberius, monacus. Isti sunt qui iuraverunt: Hirduuoion, Arthuuiu, Urbien, Simeon, Heuhael; testes vero qui audierunt et viderunt hi sunt: Gedeon, testis; Iarnuuoret, testis; Uuoider, testis; Treuuor, testis; Samson, testis; Morcobris, clericus, testis; Vurmonoc, presbyter, testis; Cafat, presbyter, testis; nuntii principis hi fuerunt: Haeluuocon, testis; Maencoual, testis; Gleuidoe, testis. Pax sit legentibus, sanitas custodientibus,·amen.