Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de l’Abbaye de Redon en Bretagne: [832–1124], Nr. 262

None
Datierung: 875 06 19

Mundi termino adpropinquante, ruinis crebrescentibus, iam certa signa manifestantur; idcirco ego, in Dei nomine, Pascuuethen, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, Date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si ergo aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantie pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, Pascuuethen, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc donationem donatumque in perpetuum esse volo, id est, donavi Sancto Salvatori in Roton et monachis ibi servientibus villam que dicitur Mordan et aliain quae appellatur Hoethlor, et sunt sitae in plebe Felkeriac, cum omnibus in eis manentibus, et progeniem illorum usque in finem mundi, cum aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cum omnibus appenditiis suis, sine censu, sine tributo, sine opere alicui homini sub caelo nisi Sancto Salvatori et suis monachis. Si autem fuerit aliquis de coheredibus vel propinquis meis qui hanc donationem inquietare ausus fuerit, millenos solidos multa conponat, et quod repetit vindicare non valeat, et haec donatio firma et stabilis permaneat. Redditur autem de supradictis villulis, id est, de villa Mordan, tres porcos, similiter tres multones et tres agnellos, de avena vero .XXIIII. modios, de frumento .XVIII. modios, de siclo etenim .VIIII. modios, ita et de villa Hoetlor eadem mensura eodemque numero. Facta est haec donatio in monasterio Sancti Salvatoris, quod dicitur Roton, .XIII. kal. iul., .I. feria, id est, die dominica, lun. .XII.; hi sunt testes qui viderunt et audierunt: Pascuuethen, princeps, qui hanc donationem dedit et firmare fecit, primus testis; Roenuuallon, abbas, testis; Lanbert, presbyter, testis, et mocus, testis; Fulcrad, presbyter; Matic, presbyter, testis; Catuud, presbyter, testis; Beatus, diaconus, testis; Hoconan, testis; Oenuit, testis; Milun, testis; Gleuuidoe, testis; Iarnuidoe, testis; Vuotalin, testis; Iarnuuoret, testis; Catuuallon, testis; Haeldemar, testis; Drehoc, testis; anni Domini .DCCC.LXXVI., indictione .VIII.