None
Datierung: 876 01 08
Haec carta indicat atque conservat qualiter venit Pascuueten princeps, post mortem uxoris suae nomine Prostlon, ad locum sanctum atque famosissimum Roton nomine, visitare sepulcrum eius in die dominica, posuitque super sanctum altare, pro anima illius, dona votis suae, crucem auream cum vestimentis ecclesiasticis valde preciosis; illoque die, pro anima coniugis suae, tradidit Sancto Salvatori et suis monachis partem terrae que vocatur Ranhocar, cum omnibus in ea manentibus, sine censu et sine tributo ulli homini sub caelo nisi Sancto Salvatori et suis servitoribus, nominaque virorum illorum qui super illam terram manent haec sunt: Tanetcar et Hirdcar, similiter Uuoretan; et est sita in plebe quae dicitur Uueran, iuxta mare, redditurque de illa terra, hoc est, Ranbocar, de frumento modium unum et semodium, de siclo unum modium, similiter de avena modios .VI., porcum unum valentem unum solidum, et alium solidum qui appellatur manaheda, multones duos maiores, similiter et duos minores valentes .III. denarios. In illa die, eadem hora, tradidit supradictus Pascuethen aliam partem terrae, pro anima coniugis suae, Rancaranton nomine; et est sitam in plebe quae dicitur Gablah, redditurque de illa terra sex modios de avena, tria sextaria de frumento, similiter tria sextaria de siclo, .X. et .VII, panes de frumento, et ad maiorem .IIII. sextaria inter frumentum et siclum, similiter ad decanum duo sextaria, et .VI. denarios, et unum porcum valentem sex denarios, et alium porcellum minorem valentem duo denarios, et unum multonem valentem .III. denarios, et agnum valentem unum denarium et dimidium; colonus qui vero qui illam terram colit, vocatur Uuoretan, cum fratribus suis; si vero fuerit ullus de quoheredibus meis vel de propinquis meis qui hanc donationem sive elemosinam inquietare presumpserit, millenos solidos multa conponat, et quod repetit vindicare non valeat; et haec donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Facta est haec donatio seu elemosina in monasterio Sancti Salvatoris, quod dicitur Roton, in ipsa aecclesia, die dominica, .VI. idus ian., luna .VIIII, coram multis testibus: Pascuuethen, qui hanc donationem dedit, et omnes monachi qui illuc aderant, testes; Justum, Branoni filius, testis; Haeluuocon, testis; Uurcomet, testis; Catuuethen, testis; Luethioarn, diaconus, testis; Loiesuueten, testis; Hirdnoion, testis; Marchoiarn, presbyter, testis; Liberius, monacus, testis, qui hanc epistolam seripsit, testis.