None
Datierung: 872 02 10
Haec carta indicat atque conservat qualiter dedit Salomo.11 rex 10 febr. Brintanniae omnes alodos Penuuas presbyteri de plebe Catoc, pro anima sua et pro hereditate sempiterna, Sancto Salvatori et suis monachis sub regulam sancti Benedicti in rotonense monasterio sibi servientibus, coram multis nobilissimis viris qui cum illo ibi tunc aderant: Ratuili, episcopus, testis; Liosic, abbas, testis; Salomon, rex, testis, qui iussit fieri ex concessu supradicti presbyteri Penuuas adfirmavit, testis; Vuicon, filius eius, testis; Bran, testis; Vuruuant, testis; Vuicon, filius Riuuilin, testis; Spereuui, testis; Vuetenoc, filius Litoc, testis; Moruueten, testis; Budic, filius Romel, testis; Clotuuoiam, testis. Factum est hoc in plebe Moton, feria .II., .IIII. idus febr., luna .XX., anni Domini .DCCC.LXXII.; et commendavit Salomon Aourken tirannisse manifestare hoc illius plebis hominibus, quia ipsa Ourken uxor Iarnhitin mactiern, ex plebe Rufiac, tunc sub potestate Salomonis in ipsa plebe quae dicitur plebs Katoc vice legati habebatur; quod et ita fecit, et manifestavit ante ecclesiam plebis Katoc, die dominico, omnibus illius plebis hominibus, coram testibus: Iarnhitin machtiern; Maeluueten, testis, Catoe, testis.