None
Datierung: 866 10 25
Magnifico viro nomine Penuuas, presbytero, ego enim, in Dei nomine, Iarndetuuido, constat me vendidisse et ita vendidi rem proprietatis meae, hoc est, Botsarphin, cum terris cultis ei incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cum omni supraposito suo, totum et ad integrum, unde a me presenti tempore videtur esse possessum, de iure meo in tua trado potestate vel dominatione, unde accepi a te pretium sicut mihi complacuit, illis presentibus qui subtertenentur inserti, hoc est, in argento solidos .XL,; ita ut ab hodierna die quicquid· exinde facere volueris, iure proprietario liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem ad faciendum; non credo, si fuerit, aut ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quislibet persona, qui contra hauc venditionem aliquam calumpniam vel repeticionem generare presumpserit, illud quod repetit non vindicet, et insuper cui contra litem intulerit solidos. CXXI. Multa componat, et haec vendicio firma et stabilis permaneat; et obligo tibi fideiussores in securitate de ista terra .VIII. dilisidos, his nominibus: Dreon, Dorgen, Fili, Anau, Maenuuethen, Uurmcant, Finitit, Catoi, de flumine Cles usque ad flumen Ult; Pyrki, presbyter; Guenhael, testis; Loiesuuoret, presbyter, testis; Iacu, testis; Uuobrian, testis; Catloen, testis; Loiesuuoroei, testis; Marchebol, testis. Postea ostendit Iarnetuuid finem Botsorphin ad Penuua de parcella Uuocon usque ad villam Curr, coram hominibus his nominibus, hoc est: Natus, testis; Loisuuidoe, testis; Conuili, testis; Ignatus, testis; Iacu, testis; Iedecael, testis; Halanau, testis. Factum est hoc in loco nuncupante Botsorpin, in die Veneris, .VIII. kal. novernb., in tempore Karoli regis, Salomon dux in Brittannia et Pascuethen belstonno, Courangen episcopo, Hoiarn, Uocon, Iarnithin, tres tiranni, et de verlo illorum factum est hoc; fideiussor,·Tanuuoion; in fidelitate et pietate Fulcrici abbatis et monachorum; Arthmael, fideiussor; Rouuuallon similiter; Bili filius Ratfred.